226 
repleti omnibus bonis et gazis, ab Oriente, numero quasi trecenti, 
et cum per tranquilla maria uelificarent, subito exorta 
est immanis tempesta, ut etiam nullus crederet esse iam spem 
euadendi: ruunt uenti et zephiri secant cana equora, et ab imo 
turbantur mare, et nauis periclitabatur conteri et scindi. 
59 Extemplo auditur stridor rudentum et antemnae cum suis 
uelis colliduntur, ui uentorum cogente, ac demerguntur in 
fluctibus; geminos temones cum archiromachis, nautis et omnibus 
utensilibus ipsius nauis iam potens mare abstuleretur, 
et sola ipsa merens et stupens instabiliter ferebatur per undas. 
60 Fit ingens clamor uirorum merentium, et dum preces ad 
Dominum cum lachrimis funderent, subito apparuit eis sanctus 
Iuuenalis, episcopus Narniensis, expansis brachiis, super 
aquam astantem, et Christum pro eorum ereptione exorantem. 
61 Quem nautae uidentes stupore et ammiratione correpti, 
quamuis esitando eius amminiculum implorantes dixerunt: 
« Si uir Dei es, libera nos! ». 62 Et continuo mare quieuit, et 
uires uentorum confractae sunt et omnia, quae mare obsorbuerat, 
iuxta naue inuenta sunt; et sic demum ad optatum et securitate 
plenum portum transducta est. 63 Viri autem nautae 
curiosius intendentes in beatum uirum, interrogati sunt eum, 
quisnam esset; qui ait: « Ego sum Iuuenalis, Narniensis episcopus. 
64 Agite Deo gratias, qui uos liberauit de periculo 
mortis; si autem me uolueritis scire, ad Portam Superiorem 
Narniae me indagare studemini et sic effigiem meam diligenter 
inuenietis ». 65 Et haec dicens, ab oculis elapsus est: qui 
ualde admirantes glorificabant Dominum saluatorem nostrum 
Iesum Christum. 
66 Expletis actibus suis, miserunt Narniam quadraginta uiros 
prudentissimos cum magnis muneribus. 67 Et cum iter a 
portu usque ad ciuitatem quasi ducentorum miliaria extende-
  |  
  |