10. Multis igitur prosperatus successibus presul Heribertus  
inmmoderate paululum dominabatur omnium suum consciderans,  
non aliorum animum. Unde factum est, ut quidam  
urbis milites, vulgo valvassores nominati, clanculo  
illius insidiarentur operibus adversus ipsum assidue conspirantes.  
Comperta autem occasione cuiusdam potentis beneficio  
privati subito prorumpunt in apertam rebellandi  
audaciam, plures iam facti. Quod ubi innotuit presuli, parat  
multis consciliis obsistere illorum insidiis. Ubi vero nil  
proficit, virtute superare contendit. Ac primo quidem bello  
victi atque pugnando vehementer attriti, exeuntes ab urbe  
discedunt merentes. Quibus mos subveniunt Marciani ac  
Seprienses pluresque regni commilitones simul mori 
  |  
  |