Quarto saepe saepius excogitare debet, quomodo
per huiusmodi bonas leges, et consuetudines debite regnum
regat, eliciendo ex eis debitas conclusiones agibilium.
Non enim sufficit esse intelligentem, habendo
cognitionem legum, et consuetudinem, quae sunt principia
agibilium: nisi quis sit rationalis, ex illis legibus,
et consuetudinibus debitas conclusiones agibilium eliciendo.
quod quomodo fieri debeat, in tertio Libro, ubi
agetur de regimine regni, plenius ostendemus. reges
igitur, dando operam illis octo, quae ad pudentiam requiruntur,
de quibus in praecedenti capitulo fecimus
mentionem, poterunt seipsos prudentes facere. Verum
quia malitia est corruptiva principii. sicut enim quis
habens corruptum gustum, male iudicat de saporibus,
credit enim aliquid esse dulce quod est amarum, et e
converso: sic habens infectam, et depravatam voluntatem,
excoecatur in intellectu, ut male iudicet de agibilibus:
iudicat enim esse agendum quod est fugiendum,
et e converso. Bene igitur dictum est, quod scribitur
Ethicorum 6. quod impossibile est prudentem esse, non
existentem bonum. Depravat enim malitia iudicium,
ut aliquis imprudenter agat propter malitiam depravantem
voluntatem. Quare si reges, et principes volunt
esse prudentes, cum hoc quod debent esse memores,
providi, solertes, et dociles, et alia, quae superius
diximus, oportet ipsos esse bonos, et
non habere voluntatem depravatam: ne
propter malitiam appetitus, imprudenter
agant, et iudicent
esse agenda, quae sunt
fugienda.
|
|