Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

219


tempore civitas Ianuensis fuit archiepiscopali dignitate sublimata.
[capitulum secundum].
Mutatio dextere Excelsi facta fuit quando episcopatus Ianue
in archiepiscopatum mutari promeruit, hoc quidem fuit
satis dignum, iuris consonum et consentaneum rationi. sicut
enim civitas Ianuensis multis civitatibus imperat, multis populis
principatur et nulli nisi Deo quo ad omnia, et imperatori quo
ad aliqua est subiecta, sic etiam decebat ut eius archiepiscopus
nullius primatis esset suffraganeus, nulli nisi summo pontifici
subiectus, sed ipse in alios episcopos suam iurisdictionem
transfunderet, suam auctoritatem extenderet, multisque pontificibus
presideret. videamus igitur quo tempore et qua de causa
civitas Ianue archiepiscopali dignitate meruit sublimari. eo
quidem tempore electus est canonice in summum pontificem Innocentius
secundus, vir per omnia reverendus, contra quem quedam
pars cardinalium quendam Romanum, nomine Petrum Leonis,
scismatice elegit et Anacletum appellavit, cui etiam populus
Romanus favorem et auxilium impendebat. ipse quidem Anacletus
totum thesaurum Ecclesie rapuit et fautoribus suis dedit.
quapropter dictus Innocentius propter potentiam illius Anacleti
non valens in Urbe morari, super galeas Ianuensium
Ianuam est deductus, anno scilicet Domini .Mo.Co. XXXo.
iste igitur Innocentius papa inter ceteros cardinales habebat quendam

Torna all'inizio