Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 54


tandem virgulta et complacuerunt pomeria Damasci,
et licet habere nequeam quod placet, magnitudinem
tamen et curialitatem vestram suppliciter
exoro, ut michi fidelitatis mee intuitu
hoc donarium conferatis, videlicet quod me instruere
dignemini, quo tempore vobis mei cordis
secreta valeam aperire".
"Credis forte, quod labor improbus omnia
vincat, et pulsanti omni tempore aperiatur;
set incerte sunt vie hominum et vane cogitationes
eorundem, cum res cuiusque in talibus
magis casu et fortuna regatur quam premeditata
dispositione. Nolens tamen preces tuas ex toto
contempnere, ne in desperationis laqueum traharis,
consulo ut in die festo, cum domini et matrone
templum dominicum visitant, prohicias
infra meum pomerium falconem et subito postea
currens a familiaribus domus tuam repetas
avem. Ego vero illam tibi faciam denegari, diceturque
tibi ab ancillis: "recede, non enim tuum
est, quod queris". Ad istam siquidem contemptionem
te vocari faciam, sicque michi tui cordis
archana poteris aperire".
Quid plura? Pono, quod amans iam perfecit
quod optabat, unde potest et debet ex postfacto

Torna all'inizio