Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 918


Praeterea, ut in 3 de Anima Philosophus dicit, anima est locus specierum.
Sed locus conservat locatum. Ergo si similitudo bona est, oportet quod in
anima intellectiva, de qua loquitur, species intelligibiles conserventur. Sed
intellectus potest intelligere praesentibus intelligibilibus, sicut sensus sentire
praesentibus sensibilibus. Ergo anima potest per se in actum intelligendi, sine
hoc quod aliquid a corpore accipiat; et ita videtur quod sine corpore esse possit,
ex regula quam Aristoteles in principio de anima ponit, quod si
anima habet operationem propriam sine corpore, est separabilis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hoc quatuor sunt positiones. Prima fuit antiquorum
naturalium, qui intellectum a sensu non discernebant; unde sicut operatio
sensus dependet a corpore, ita etiam ponebant intellectus operationem ex
corpore dependere et animam intellectivam consequi naturam corporalem:
unde quidam ponebant animam esse ignem, quidam vaporem, quidam harmoniam,
et sic de aliis, secundum quod tantum sensus et motus animalium considerabant;
et ideo secundum eos necessarium fuit ponere animam post corpus
non remanere. Hanc autem opinionem Aristoteles, sufficienter
infringit, ostendens intellectum habere esse absolutum, non dependens a
corpore; propter quod dicitur non esse actus corporis; et ab Avicenna dicitur
non esse forma submersa in materia; et in libro de Causis
dicitur non esse super corpus delata. Huius autem probationis
medium sumitur ex parte operationis eius. Cum enim operatio non possit esse
nisi rei per se existentis, oportet illud quod per se habet operationem absolutam,
etiam esse absolutum per se habere. Operatio autem intellectus est ipsius
absolute, sine hoc quod in hac operatione aliquod organum corporale communicet;
quod patet praecipue ex tribus. Primo, quia haec operatio est omnium
formarum corporalium sicut obiectorum; unde oportet illud principium cuius
est haec operatio, ab omni forma corporali absolutum esse. Secundo, quia
intelligere est universalium; in organo autem corporali recipi non possunt nisi
intentiones individuatae. Tertio, quia intellectus intelligit se; quod non contingit
in aliqua virtute cuius operatio sit per organum corporale; cuius ratio est, quia
secundum Avicennam, cuiuslibet virtutis operantis per organum
corporale, oportet ut organum sit medium inter ipsam et obiectum eius.
Visus enim nihil cognoscit nisi illud cuius species potest fieri in pupilla. Unde
cum non sit possibile ut organum corporale cadat medium inter virtutem aliquam
et ipsam essentiam virtutis, non erit possibile ut aliqua virtus operans
mediante organo corporali cognoscat seipsam. Et haec probatio tangitur in

Torna all'inizio