Cap. LXVII.
Mittit magistris et scholaribus Bononiensibus libros
Aristotelis, de Graeco et Arabico in Latinum
per eum noviter translatos.
In extollendis regiae praefecturae fastigiis, quibus
congruenter officia, leges et arma communicant,
necessaria fore credimus scientiae
condimenta: ne per hujus mundi suaves
et mulcebres semitas, nube ignorantiae
commiscente, vires ultra licitos terminos
effrenate lasciviant, et justitia circa debiti
regulas diminuta languescat. Hinc nos profecto,
qui divina largitione populis praesidemus,
generali qua omnes homines naturaliter scire
desiderant, et speciali, qua gaudent aliqui
utilitate proficere, ante suscepra nostri regiminis
onera, semper a juventute nostra quaesivimus,
formam ejus indesinenter amavimus, et
in odore unguentorum suorum semper aspiravimus
indefesse. Post regni vero nostri curas
assumptas, quanquam operosa frequenter
negotiorum turba nos distrahat, et civilis sibi
ratio vendicet, solicitudinis nostrae partes, quidquid
tamen temporis de rerum familiarium occupatione
decerpimus, transire non patimur
otiosum: sed totum in lectionis exercitatione
gratuite libenter expendimus, ut animae
clarius vigeat instrumentum in acquisitione
|
|