Capitulum XXI. De cognoscendis humoribus digerendis et purgandis tam cum febre quam sine febre.
Capitulum XXII. De aquis et sirupis, qui pro potu competunt in acutis.
[89rb…] […88vb]
INCIPIUNT CAPITULA II. LIBRI
Capitulum I. partis secundae. De errore antiquorum in solutivis.
Capitulum II. De solutivo appropriato unicuique humori naturali vel innaturali vel cum febre vel sine febre et omni generi passionis, cui competit solutivum.
Capitulum III. De dulcorationibus eorum et rebus, quae miscentur solutivis, ut facilius sumantur.
Capitulum IV. De cautela eius, qui purgatur, cum est in purgatione, scilicet in toto die primo.
Capitulum V. De subtili praeparatione eorum et repressione, ut sint sine periculo omnino.
Capitulum VI. De regulis maxime opportunis [89ra]in solutione ventris.
Capitulum VII. De his, quae retardant operationes solutivi et vomitus.
Capitulum VIII. De accidentibus et symptomatibus supervenientibus utrique, cum sunt in operatione sua, ut sicut syncopis, sitis, debilitas, vomitus et quod non potest assellare et similia.
Capitulum IX. De eorum curationibus.
Capitulum X. De cura praeservativa, ne accidant.
Capitulum XI. De transmutatione cuiuslibet solutivi in sirupum vel in aliud, et ut a quolibet facile sumi possit.
Capitulum XII. De vomitu appropriato cuilibet humori tam naturali quam innaturali et morbo, secundum quod est opportunum, cum febre vel sine febre et in omni genere aliae passionis, ubi vomica competere videntur, et prius in dominio humorum sine febre, tandem cum febre, et prius de vomitu colerae, consequenter de vomitibus aliorum humorum.
Capitulum XIII. De numero vomituum tam simplicium quam compositorum laudabilium et receptionibus ipsorum.
Capitulum XIV. De numero solutivorum tam simplicium quam compositorum contra excessum cuiuslibet humoris, quibus saepe utimur et sunt securiora.
Capitulum XV. De his, quae consentiunt vomicae purgationi vel eam fieri prohibeant.
Capitulum XVI. In solutivis febrientium acute.
|
|