sui. Non enim multum curant canonici cathedrales et matricis
ecclesie civitatis cuiusquam religiosos super caput suum habere
prelatos, quamvis constet eis quod vita fulgeant et doctrina.
Timent enim reprehendi ab eis, dum in carnalitatibus et lasciviis
volunt vivere, iuxta verbum quod scriptum est, Prover. XV:
Non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur.
Quod abbas Ioachim de duobus Ordinibus plura bona dicit.
Et de fratribus Minoribus et Predicatoribus in expositione
Ieremie dicit abbas Ioachym: «Isti duo Ordines simpliciter et humiliter
nascentur Ecclesie, sed processu temporis acriter increpabunt
et arguent fornicariam Babilonis». Unde scriptum est, Prover.
24: Qui arguunt laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio.
Nota quod pro «fornicaria Babilonis» potest intelligi omnis
anima mortaliter peccans. Iterum de istis duobus Ordinibus
abbas Ioachim dixit: «Videtur michi quod unus» (scilicet Ordo)
«indifferenter colligat botros terre, clericos et laicos incorporando
Ecclesie, alter vero solummodo primitias eligat clericorum».
Sed de hac materia satis sit dictum. Iam stilus redeat ad
Reginorum opera describenda, circa que specialiter nostra versatur
intentio, quantum ad presentem guerram que in millesimo
supraposito et in sequenti multum concussit et turbavit et afflixit
Reginos.
De quibusdam qui fugerunt de carcere communis Regii, ob quam causam
tormentatus fui[t] Scalfinus de Indusiatis.
His diebus et millesimo supraposito, scilicet anno Domini
MCCLXXXVII, in mense Iulii, fugerunt de carcere communis
Regii XX et VIII homines; quorum occasione captus fuit Scalfinus,
filius domini Guidonis de Indusiatis, et graviter tormentatus,
eo quod credebant Regini quod incarceratis limam dedisset ad
evadendum de carcere. Et post alia tormenta posuerunt testum
|
|