Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, II

Pag 316


integris ipsis omnibus iam dictis rebus et substanciis, quod prephatus
vir meus in eodem monasterio offeruit, de quantum, quantoque
mihi pertinet a parte viri mei de ipsis iam dictis rebus et
substanciis, qui fuerunt et pertinuerunt suprascripti Graffoli et supradicte
uxori eius, una cum viis, et aquis, et anditis suis, cum
sepis et limitibus, et cum pertinenciis suis, et cum omnia inferiora
ac superiora sua, ad possessionem ipsius monasterii, et de
eius rectoribus insimul, et ipsa quartam partem meam, quem mihi
pertinet de ipse iam dicte quinque scripcionibus, unde nobis nec
viri, nec coniugi, neque ad nostris heredibus, nec alii cuilibet nullam
reservavimus, ea racione, ut amodo et semper ipso iam dicto monasterio
et eius abbatibus atque rectoribus firmiter habeant et possideant
integra ipsa suprascripta nostra offersione, et obligamus nos,
qui supra Ianniperto et Monda, vir et coniux, nos et nostris heredibus,
ego qui supra mulier cura consensu et voluntate suprascripti
viri et mundoaldi mei, tibi supradictus domnus Roffridus abbas et
ad successoribus tuis, et ad partem suprascripti vestri monasterii,
amodo et semper defendere et antestare vobis integra ipsa iam
dicta nostra offersione ab omnibus illis hominibus vel partibus, cui
vel ubi per nos aut per nostris heredibus ipsos veraciter datum
vel alienatum paruerit, ab aliis vero hominibus, vel partibus, vicibus
nostris licenciam et potestatem habeatis vos et vestris successoribus
et parte suprascripti vestri monasterii, fieri vobis inde
auctori et defensatori per istam cartulam, et cum ipse iam dictis
scripcionibus, et per aliis vestris racionibus, ut melius potueritis et
scieritis. nam si nos vel nostris heredibus hanc offersionis cartulam,
per quocumque ingenium, dirrumpere vel removere quesierimus,
et omnia superius dicta vobis non compleverimus, quinquaginta
solidos aurei vizanteos pena nos et nostris heredibus vobis
vel ad successoribus vestris, aut ad partem vestri monasterii componere
obligamus, et omnia suprascripta vobis compleamus, et hec
carta, de quibus continet, firma permaneat im perpetuum. et taliter nos,
qui supra vir et coniux, communiter, pro salvacione anime
nostre, fecimus et te Martinum clericum et notarium scribere rogavimus.

Torna all'inizio