agere nisi bellare, et raro euadit. Sed aliquando potest
euitare bellum blandis sermonibus et lingua humili, nec
est aliquid in mundo melius quam hoc, nec vt homo possit
suum votum attingere sicut per hoc; et hoc meum consilium
est. Nunc autem nequaquam sit vestrum consilium pugnare
contra eos; qui hoc intendit, intendit perdere animam suam.
Dixit rex: Videtur tibi non pugnare contra eos, sed que
sunt ingenia et argumenta accipienda adversus eos? Respondit
ei coruus dicens: Attende consilio meo, quoniam rex, quando
egerit sua facta secundum consilium dominorum suorum et
fidelium sociorum suorum qui omnia sciunt et magna et
parua, tunc suum adversarium poterit affligere et ei parare
laqueum et eius permanebit imperium et eius multiplicabitur
exercitus et addetur ei ad singula. Si vero noluerit attendere
consilium dominorum suorum et consiliariorum,
estimans suum consilium esse sufficiens et preualere consilio
suorum principum et familiarium, quamuis sit ipse sapiens
et intelligens, non perueniet ad suum intentum et deficiet
eius propositum et suum consilium dissipabitur, et erit suum
consilium rethe pedum suorum, qui non querit a sociis suis
et sapientibus pro secreto suo. Debet autem querere a sapientibus
et a non sapientibus, donec in vnum conueniant. Quando
vero rex fuerit consultus cum eo qui ipsum non diligit, etiamsi
prosperabitur, non permanebit ei bonum illud, sed cito
recedet et redditur in nihilum, et si vna vice prosperatur, alia
vice non prosperabitur. Porro meum consilium est parari et
excitari aduersus eos et relinquere negligentiam et insipientiam,
et habere anime fortitudinem. Si vero subijciamur
eis et sustineamus iugum angariarum suarum, scias hoc
(non) esse vituperium maximum et preiudicium nobis et
|
|