Petrus Damiani: Opera poetica

Pag 68


LXXVII. DE HIS QVI LORICAS INDVVNT AD CARNEM.
Hamatae uestes praebent inamabile tegmen;
Vestes hamatae gemina sunt peste perosae:
Ossa premit pondus, constringitur uiscera frigus.
LXXVIII. DE HILDEPRANDO QUI PARVAE QVIDEM STATVRAE SED MAGNAE
VIDETVR ESSE PRVDENTIAE.
Parua tigris missas aequat properando sagittas;
Vile quidem ferrum tamen edomat omne metallum,
Sed trahit hoc validus sua post uestigia magnes.
Hunc, qui cuncta domat, Sisyphi mensura coartat,
5 Quemque tremunt multi, nolens mihi subditur uni.
LXXIX. DE PAPA ET HILDEPRANDO.
Papam rite colo sed te prostratus adoro;
Tu facis hunc dominum,te facit iste deum.
LXXX. ROMANO ARCHIDIACONO QVI MIHI MEDICVM PISCEM MISIT.
Non mirum, Petrus si sit mihi semper egenus,
Cum generent medios flumina pisciculos.
LXXXI. VRBANE GRATVLATUR, QVI ROMAE FACTVS EST
PAVPER EPISCOPVS.
Quod sibi Bethsaide, nunc est mihi Petrus in urbe:
Hoc, cum sceptra tenet, quod erat, cum retia neret;
Semper lina lauat, pelagi mihi caerula sulcat;
Me premit in terris, qui pressus egebat in undis;
5 Me siliquis recreat, modicus quem piscis alebat.

Torna all'inizio