Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 122


sue sanandum committeret. Porro cancellarius, ob familiaritatem
Mathei notarii suspectum eum habens, timensque ne
sub hac occasione vellet acceptam nuper iniuriam vindicare, noluit
ut ad illum accederet, sed alios ei iussit medicos provideri.
XXXXVIII. Nota periculum medici.
Salernus tamen, contra voluntatem eius, latenter egrum adire
disposuit, velud in invitum beneficia collaturus, summaque
diligentia domum in qua iacebat perquirens, eum aliquotiens visitavit.
Quo postea rebus humanis, non sine magno cancellarii
dolore, sublato, mirabantur qui aderant videntes capillos eius
sponte defluere cutemque lividam ad tactum manus avelli et a
carne facillime separari; dicebant ergo venenum ei fuisse sine
dubio propinatum. Quod cum ad aures cancellarii pervenisset,
statuit rei veritatem modis omnibus explorare. Sed quoniam putabatur
idem in quibusdam egritudinibus posse contingere, misit
archiepiscopum Salernitanum, virum in fisica probatissimum, et
episcopum Maltensem aliosque prudentes et discretos viros, qui
rei modum et causam agnoscerent. Hii autem, visa re, constanter
asserebant nunquam eiusmodi posse corruptionem ex ea quam
passus fuerat egritudine provenire. Cum ergo quesitum esset
utrum aliquis ad [eum me]dicus preter eos qui ad hoc deputati
fuerant accessisset, dictum est de hiis qui egro assidebant, Salernum
iudicem quiddam ei quasi siroppum in vase vitreo porrexisse.

1



5




10




15




20


Torna all'inizio