Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 355


ne in contemptum habeantur a populo, facere aedificia
magnifica, prout requirit decentia status, in quo existunt.
Tertia via sumitur ex parte ministrorum et familiae.
nam ubi multae sunt divitiae, multi sunt qui comedunt illas.
In dominibus ergo regum et principum oportet multos
abundare ministros. ut ergo non slolum personas regis
et principis, sed etiam multitudo ministrorum debite
commorari possint in aedificiis constructis, oportet ipsa
esse magnifica. Viso, qualia debent esse aedificia, quantum
ad magnificentiam et industriam operis: restat videre,
qualia esse debent, quantum ad aeris temperamentum.
Tangit autem Palladius in libro de Agricultura, tria, ex
quibus cognoscere possumus, in quo aere sit aedificium
construendum. Dicit enim salubritatem aeris primo declarare
loca a vallibus infimis libera. Si enim in vallibus
infimis aedificia construantur, quia aer est ibi grossus, propter
circumstantiam montium contingit ipsum non esse
salubrem. Sic enim imaginari debemus, quod sicut aqua
currens sanior est quam stans, eo quod aquae stantes ut plurimum
ingrossantur et putrescunt: sic aer reclusus in vallibus,
eo quod non habeat liberum motrum, quasi ingrossatur,
et efficitur non slaubris. est ergo propter salubritatem
aeris considerandum aedificiis construendis, ut non
fiat talis constructio in vallibus infirmis. Secundo considerandum
est, ut locus ille, in quo est aedificium construendum,
sit a nebularum tenebris absolutus. Nam in aliqua
parte terrarum, vel quia illa est magis paludosa, vel propter
aliquam aliam dispositionem terrae, magis est saepius
obtenebratur aer per nebulas et vapores, quam in parte
alta: quare ibi redditur aer non salubris. ideo si vitari potest,
non sunt ibi aedificia construenda. Tertium, quod
declarat salubritatem aeris, est consideratio habitatorum
existentium in ipso. si enim alicubi aedificare volumus, si
contingat circa regionem illam aloquos habitare consideranda
sunt habitatorum corpora, si eis sit color sanus et

Torna all'inizio