optimam non terribilem bonis esse, malis vero pessimam			c.87v.a 
et horrendam. Ad requiem namque vadunt piorum 
anime, impiorum vero cruciabuntur omni maximo 
cruciatu. Et ad Phylosophum dico quod de morte 
dantur iudicia abhorrenda eoque appareant gestus terribiles 
morientum. Sed, quia omnis sensus qui anime 
complexu cum carne inerat adimitur paulatim,ita quod 
totam molestiam frequenter unus intercipiat ictus et sepius 
sine sensu, nulla pena vel parva est. Non arbitror 
ergo penam esse et, si qua est, remissa est. Dicta mea 
roborat celeberrimus medicorum Thomas de Garbo, 
scribens ad litteram in principio primi li. sue Summe: 
"  Corpus, quod naturali morte moritur, nullam penam 
sustinet; talis enim est ei paulatim alteracio, cum sit naturalis,  
insensibilis est, quem ad modum non sancitur 
quotidiana consumpcio humidi, que fit a calido naturali"   
Hoc eciam vult Phylosophus, cum in li. de Morte 
dicat: "  Mors sine tristicia in senectute est; nulla enim 
violenta passio ei accidit, sed insensibilis fit anime absolucio"  . 
Potest tamen cruciatum augere opinio nostra
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |