Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris  | 
 
CORYCIUM nemus Thebis propinquum est, ab Ogygio rege  
suo a Thebanis postea Ogygium nominatum. 
  
DAUNIA Silva apud Apulos (ut arbitror) est a Dauno corum  
rege nuncupata. 
DODONA celebris inter poetas plurimum silva est. Hec in  
Dodoneo monte Chaonie frequens est, et in ea templum fuisse  
dicitur Dodoneo Iovi sacrum. Fertur preterea in hanc duas de  
celo columbas descendere solitas et veteribus insidere quercubus  
et ex eis postulantibus dare responsa. Tandem ex eis, ut  
aiunt, altera transvolavit in Delphos Boetie civitatem et ibi  
Apollinis Delphici clarum fecit oraculum, altera ad Ammonis  
Iovis templum in Affricam transmigravit: et sic Dodona muta  
relicta est.  
  
ERICINIA multis silvis nomen est, sed maior atque notior ea  
est quam apud Germanos etiam Greci veteres cognovere eamque  
dixere Oriciniam. Huius quidem latitudo novem dierum  
iter expedito homini patet. Oritur autem ab Helvetiorum et  
Nemetum atque Turiacorum finibus et recta Danubii fluminis  
regione ad fines Dacorum et Anartium usque contingit. Inde  
se sinistrorsum flectens propter immensam sui magnitudinem  
multarum gentium fines attingit et cum .XL. dierum in longitudinem  
eius progressus factus sit, nemo tamen ex Germanis est  
qui se audisse aliquem ad eius devenisse finem dicat, aut quo  
sub celo oriatur seu potius finiatur acceperit. Multa quidem  
in ea ferarum sunt genera, cum quibus pro gloria robusti iuvenes  
silve propinqui exercentur.  
  
PHOLOE Thessalie silva est a Pholo centauro incola  
denominata. 
  
GRYNEUM nemus in finibus Yoniis est et Apollini consecratum,  
in quo ferunt prisci Mopsum vatem fuisse Apollinis, qui  
et Griyneus etiam exinde cognominatus est, addentes in eodem  
aliquando Calcantem cum Mopso de divinandi peritia  
disputasse. 
  |  
  |