Gregorius VII papa: Epistolae vagantes

Pag 10

Ep. 4


datur, qui episcopalis officii benedictionem et dignitatem per
impositionem manuum nostrarum, auctore Deo, suscepisse
dignoscitur. Caeterum ut ordinationis suae certa demonstrare
possit indicia, sicut oportere cognouimus cum litteris nostris
et apostolico sigillo eum ad uos remisimus, ammonentes uos et
apostolica auctoritate praecipientes ut eum omni dilectione et
gaudio recipientes unanimiter honoretis, et reuerentiam quae
patri debetur et episcopo fideli obedientia ac deuota subiectione
sibi exhibeatis, attendentes dominica uerba: "Qui uos audit me
audit, et qui uos spernit me spernit." Tanto enim laetioribus
animis hunc suscipere, uenerari, timere, debetis ac diligere,
quanto eum ab omni simoniaca ambitione purum et incontaminatum,
nec aliunde quam per ostium ad custodiam animarum
uestrarum in ecclesiam introisse et episcopalis uigilantiae speculam
constat ascendisse. Proinde nos multum uobis congaudentes
rogamus et ammonemus dilectionem uestram quatenus ad
regendam sibi commissam ecclesiam eiusque iura conseruanda,
et ubi opus fuerit recuperanda, quantum ualetis consilium sibi
et adiutorium praebeatis, et in omnibus quae ad christianam
religionem pertinent eius ammonitionibus acquiescatis, scientes
sibi ac uobis et ecclesiae cuius in Christo spiritales filii estis
apostolica suffragia, quantum Deo praestante possumus, ad
libertatem fidei uestrae et nostram profectumque salutis ubique
prompta atque parata fore.

Torna all'inizio