nostrum exprimere disponamus. Tu
vero de adventu tuo ad praesentiam nostram
facias, quod per alias Majestatis nostrae
literas tibi meminimus direxisse.
Cap. IX.
Florentinis, ut obediant filio suo, quem mittit
eis in Potestatem.
Speciali quodam, inter tot et tanta negotiorum
genera, quibus pectori nostro continue
materia cogitationis infunditur, sollicita
meditatione pensamus, qualiter sopitis
quibuslibet inter vos praeteritae dissensionis
erroribus, pax et justitia in vobis nova
quodammodo plantatione succrescat: qualiter
etiam voluntatis vestrae tam prompta devotio,
quae quicquid sibi litigii sinistrae dudum causam
superstitionis adduxerat, judicio nostrae
provisionis exposuit, et in libra Caesareae definitionis
appendit, in gratiae nostrae gremio pocula
favoris inveniat, et familiaris aspectus
nostri singulari privilegio potiatur. Ecce igitur,
dilectum filium nostrum Fridericum de
Antiochia, ad civitatis vestrae regimen, cujus
inter omnes civitates Italiae attenta [nos cura
sollicitat] et gratiae nostrae sibi plenitudinem
specialius acquisivit, diligenti consideratione
praehabita, providimus destinandum. Ex
quo manifestis profecto patet judiciis, et
|
|