Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 176


diu cessaverunt a purgatione. Ex eisdem causis fit difficultas anhelandi, et [112rb] curatur eodem modo, et solet hoc contingere maxime ex elleboro, aurino, castaneola, quae propter periculum non amamus, et ex reliquis vomicis maedicinis, quae proprie operatione habent compressionem spiritualium operari quam ceterae medicinae. Item regula: elleborus proprie commovet singultum, sudorem pectoris et faciei, vertiginem, tremorem totius corporis et, quod deterius est, spasmum inanitionis et syncopim timendam. Nonnumquam contingit fames valida stomacho mundificato per medicinam, et tunc sorbitionibus paulatim consistendum, si constat, sicut dicemus deorsum, quod42 corpus sit mundum a medicina; alioquin vomitus, ut supra dictum est. Vomitus irritetur et medicina confortetur in frigida causa pliris arcoticon vel diamoron, in paupere dianthos, diagalanga vel diacimino; in calida zuccaro violato, diarrhodon cum musco; in utraque causa diarrhodon Julii vel diamargariton in divite, in paupere melle rosato bene facto, ut zuccarum rosatum videatur. Sudor timetur, quia medicinam ad partes cutis <trahit> et sic stringit et miscet medicinam cum humiditatibus nutritivis, et hoc malum, quare moderate debent cooperiri homines, cum accipiunt medicinas, et calefieri
moderate, maxime qui de consuetudine cito sudant. Si acciderit, non stringatur, quia periculosum est, nisi multum debilitaret, et tunc stringe paulatim unguendo corpus cum oleo rosato vel myrtino aut cum aceto vel cum albumine ovi confecto, pulveriza corpus pulveribus constrictivis et aromaticis sicut sandali rubei, boli, masticis, sanguinis draconis et
similium, et paulatim infrigida et rorationibus aqua rosata et ventilando. Sequitur de spasmo, de quo nota, quod sicut in febribus de repletione rarissime solet esse, sic et in hoc casu; quandoque tamen contingit, quod humores per medicinam dissolvuntur, moventur et transmittuntur, sed ad stomachum et intestina nec plene attrahuntur nec expelluntur, unde
replentur vacuitates venarum, arteriarum et raritates nervorum, quare cum extendantur in latum, [112va] necessario increscantur in longum, et sic membrorum motio prohibetur, quod solet contingere, cum medicinae fuerint nimium dissolutivae, ut euforbium, scammonia et similia. Cognoscitur hoc, quia parum purgatus est nec passus est aliquam purgationem immoderatam per vomitum vel sudorem vel alio modo. Item haec differentia inter spasmum de repletione et de inanitione, quia de repletione cito venit et cito recedit, de inanitione non sic subito, sed tarde venit et tarde recedit.

Torna all'inizio