Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 273


Parilibus Romulus Urbem condidit, quem diem festum praecipue
habebant iuniores.
Praetexta pulla nulli alii licebat uti, quam ei qui funus
faciebat.
Pilates genus lapidis. Cato (Orig. 5, 17): “Lapis candidior
quam pilates.”
Pilae et effigies virues et muliebres ex lana Conpitalibus
suspendebantur in conpitis, quod hunc diem festum esse
deorum inferorum, quos vocant Lares, putarent, quibus tot
pilae, quot capita servorum; tot effigies, quot essent liberi,
ponebantur, ut vivis parcerent et essent his pilis et simulacris
contenti.

Torna all'inizio