Epistola uxoris ad Tancredum suum
“Quid facis, o demens? Comitem misistis an hostem?
Ecce, quod exarsit, ius patris hostis habet.
Venit ad hoc Cesar, sed ad hoc sua venit et uxor,
Victorem victum preda superba facit.
Non opus est armare viros, velare carinas,
Nec proceres belli nec numerare duces,
Nec vestire sinus maculosi tegmine ferri,
Non ensare manus, non galeare caput.
Protinus ut veniat, nullo discrimine vincet
Regna: per uxorem Cesar habebit opes.
Quas nimis ipse doles, causis male consulis egris:
In caput a stomacho morbus habundat iners.
Quam male dispensas aliis medicamina menbris,
Si caput ignoras.
Si caput egrotet, valeant et cetera membra?
Ni caput abradas, cetera menbra ruent.”
Rescriptum Tancredi ad uxorem
Hec ubi Tancredus legit, que miserat uxor,
Altera rescriptum pagina tale tulit:
“Cara michi coniunx et casti fedus amoris,
Quam michi misisti, pagina robur habet.
Vir magne fidei, mature gratia mentis
Est ibi; consilio fac, rogo, cuncta suo.
Consule Matheum, per quem regina vocaris:
Illi debemus, quicquid uterque sumus.
Trans hominem divina sapit, videt omnia longe
Achitofel alter, pectus Ulixis habet.
Hunc igitur, michi cara nimis, de more vocatum
Consule, consiliis ipsa quiesce suis.”
|
900
905
910
915
920
925
|