Salimbene de Adam: Cronica

Pag 270


soror Agnes est, filia fratris mei, que, cum pervenit ad bivium
pytagorice littere, monasterium Parmense ingressa est Ordinis
sancte Clare, et usque in hodiernum diem perseverat in servitio
Iesu Christi, anno Domini MCCLXXXIIII, quo scribimus ista.
Habuit autem ista soror Agnes, neptis mea, intellectum maximum
in Scriptura et ingenium bonum atque memoriam, linguam
etiam ad loquendum delectabilem atque disertam, ita ut
de ea non incongrue posset dici: Diffusa est gratia in labiis tuis,
propterea benedixit te Deus in eternum
. Nunc autem ad cursum
redeamus historie inchoate.
Quid fecit Fridericus imperator post depositionem.
Igitur, cum Fridericus imperator esset depositus de imperio
ab Innocentio papa quarto anno Domini MCCXLV, erat amaro
animo, veluti si ursa raptis catulis in saltu seviat. Et convenerunt
ad eum omnes qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno
et amaro animo, et factus est princeps eorum
. Sed poterat dicere
convenienter quod habetur Ys. III: Nolite me constituere principem
populi. Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit
. Sed audi
quod Sapiens in Prover. dicit, XVII: Expedit magis urse occurrere
raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua
. Qualis
fuit Fridericus, qui beneficia que sibi Ecclesia contulerat non
cognovit, immo Ecclesiam Romanam fuit totaliter et crudeliter
persecutus; sed non impune, quia, ut dicitur Iob XXIIII, anime
vulneratorum clamabunt, et Deus inultum abire non patitur
. Ideo
dicit Sapiens in Prover. XVII: Qui reddit mala pro bonis, non
recedet malum de domo eius
. Quod evidenter in Friderico videmus
completum, cuius domus totaliter est destructa. Ideo dicit Iob
XVIII: Memoria illius pereat de terra, et non celebretur nomen
eius in platéis. Expellet eum de luce in tenebras, et de orbe transferet
eum
Deus. Non erit semen eius neque progenies in populo suo, nec
ulle reliquie in regionibus eius
.

Torna all'inizio