Bernardus Magister: Introductiones prosaici dictaminis

Pag 18


Domini pape ad imperatorem.
REGUM corda diuinitus inspirata, quanto plus religiosa melius tractare cognoscuntur, tanto magis altitudini superni consili et diuino numini gratie sunt agende, et in omnibus, que pie religioseque procurant, eorum uoluntati est cum omni deuotionis alacritate parendum. Relatum est nobis, dilecte in Christo fili, quod dilectos filios nostros de Claraualle bene honesteque tractare inceperis et eis pro peccatorum redemptione tuorum multas de possessionibus tuis laudabiliter contulisti. Quia igitur non incipientis, sed perseuerantis premium esse cognoscitur, per presentia scripta personam tuam plurimum rogando mandamus et exhortamur in Domino, quatinus, sicut eidem loco misericordie et pietatis intuitu benefacere incepisti, ita diligenti studio perseuerare procures, ut Deus omnipotens de tuis bonis actibus honoretur et Romanum imperium iugiter dignum suscipiat incrementum.
X.
Responsiua eiusdem.
TUNC, pater in Christo karissime, meus animus manifeste letatur et Romanum imperium aperta ueritate congaudet, cum me uestris litteris informetis et in bono proposito perseuerare et ad utiliora semper intendere commonetis. Nam benigni patris ueraciter esse cognoscitur et pro animarum suorum salute filiorum plurimum laborare, et filiorum esse nullatenus dubitatur suorum patrum mandatis iugiter obedire et ea nimia ei diligenti cura seruare. Quapropter, pater karissime et sanctissime, de uestris preceptis semper obedire desidero, et eidem loco, de quo plurimum rogando mandastis, si mihi benefacendi nulla foret uoluntas iugiter tamen meliora uestre me preces prouidere compellunt. Preterea, karissime pater, etc.
XI.
Epistola cuiuslibet ecclesiastici prelati ad suum maiorem.
REuerendo et plurimum metuendo patri et domino Eug(enio) Dei gratia totius sancte ecclesie summo pontifici M. Rauennatis ecclesie archiepiscopus

Torna all'inizio