12. AUGUST. ( ex tract. in psal.  LII, tom. VIII).  
 Spiritus enim omnia scrutatur . De Spiritu Dei dictum  
est quod omnia scrutetur, etiam altitudinem Dei,  
non quia ille scrutatur, qui novit omnia; sed quia  
tibi donatus est Spiritus, te scrutari fecit; et quod  
dono illius facis, ille facere dicitur. 
13. AUGUST. ( ex Tract. de nat. Mart. Massylita;  
serm.  42  De divers.  cap. 3, tom. X).  Nos autem non  
spiritum . Spiritus hujus mundi, spiritus est elationis;  
quem qui habent, superbi sunt et ingrati  
Deo. 
14. AMBROS.  Nos autem non spiritum . Spiritus  
mundi est, per quem arripiuntur fanatici, qui sine  
Deo sunt; quem Pythonem appellant. Hic est qui per  
Sybillam locutus est. 
15. LANFR.  Non in doctis . In doctis humanae  
scientiae verbis se loqui abnegat. Et tamen in  
Scripturis ejus tanta locorum disputationum subtilitas,  
tanta et tam subtilis benevolentiae captatio,  
cum res exigit, invenitur, ut tanta vel ea major in  
nullo scripturarum genere reperiatur. Unde procul  
dubio credendum est non eum regulas artium saecularium  
in scribendo vel loquendo cogitasse. Sed  
per doctrinam sancti Spiritus, a quo et per quem  
est omnis utilis peritia, talia et taliter dixisse, quae  
per singula exponerem, nisi imperitorum talium  
doctrinarum murmur timeretur. 
16.  Spiritualia comparantes , id est compensantes  
spiritualem doctrinam, secundum quod capax est  
spiritualis auditor; quae spiritualiter auditis, spiritualibus  
probatur. 
17. AMBROS.  Animalis homo . Pecoribus enim similis, 
in terram sensum deprimit. 
18. AUGUST. ( ex lib. LXXXIII, Quaest. , q. 67, t. IV) 
 Animalis homo . Qui vivit ex corpore, carnalis homo  
vel animalis vocatur. Carnalis, quia carnalia sectatur;  
animalis autem, quia fertur dissoluta lascivia 
  |  
  |