Hugo Falcandus: Liber de Regno Siciliae

Pag 127


transgressurum. Tum demum cancellarius licteris suis Boamundum
comitem eiusque socios qui Thermis morabantur accersiit,
eisque benigne susceptis, cum adventus causam inquireret, dixerunt:
id sibi principale fuisse propositum ut visitarent eum, optantes ab
eo cognosci et inter fideles eius milites computari, simulque ut
per eum quedam que petituri erant apud maiestatem regiam optinerent.
At ille sibi gratum esse quod venerint, opemque suam
illis non defuturam, respondit; suum tamen esse consilium ne quid
ad presens a curia peterent, alias eorum petitionem efficacius admictendam.
Sic ergo Panormi paucis diebus commorati videntesque
rem secus ac providerant accidisse, tandem in Apuliam
redierunt. Boamundus tamen comes, ut erat vir non negligende
prudentie, multa cancellario familiarius colloquendo, favorem et
amicitiam eius optinuit, quam postmodum non ea qua solent Apuli
levitate vel inanibus verbis, sed fide non dubia certisque rerum
argumentis excoluit.
Henricus autem comes [cancellarii penitus voluntatem et consilium
sequebatur, eique tanta se familiaritate coniunxerat, ut
cum eo balneum frequenter intraret,] cum eo singulis [diebus a]d
curiam ascenderet, indeque [reverte]ntes, magnam diei partem
secretius colloquendo transmicterent. Qui vero conspiraverant
adversus cancellarium, videntes, si concordiam illam inter eos
perseverare contingeret, machinationes suas sperato non posse
fine concludi, modis omnibus perquirebant quibus possent artibus
eam amicitiam et familiaritatem dissolvere; primoque mentem
comitis quibusdam insinuationibus pertemptantes, aiebant non
oportere regine fratrem in curia quempiam superiorem admictere,
nec eius frequentare domum et inherere vestigiis a quo potius
ipse debuerat visitari; nam ad eum potestatis prerogativam et
totius regni curam merito pertinere. Quibus ille Francorum se
linguam ignorare, que maxime necessaria esset in curia, nec eius
esse, respondebat, industrie ut oneri tanto sufficeret; cancellario

1



5




10




15




20




25




30

Torna all'inizio