Ad secundum dicendum, quod anima non est in corpore sicut
in loco, sed sicut forma in materia; et ideo non est unius rationis operatio quam anima in corpus
efficit, et daemon; unde sine confusione operationum utrumque simul in eadem
corporis parte esse potest.
Ad tertium dicendum, quod esse intra aliquid, est esse intra terminos eius.
Corpus autem habet terminos duplicis rationis, scilicet quantitatis et essentiae;
et ideo Angelus operans intra terminos corporalis quantitatis, corpori illabitur;
non autem ita quod sit intra terminos essentiae suae, nec sicut pars, nec sicut
virtus dans esse: quia esse est per creationem a Deo. Substantia autem spiritualis
non habet terminos quantitatis, sed tantum essentiae; et ideo in ipsam
non intrat nisi ille qui dat esse, scilicet Deus creator, qui habet intrinsecam
essentiae operationem; aliae autem perfectiones sunt superadditae ad essentiam;
unde Angelus illuminans non dicitur esse in Angelo et in anima, sed
extrinsecus aliquid operari.
Ad quartum dicendum, quod formae quae videntur in istis praestigiis, non sunt
nisi in sensu.Hoc autem potest dupliciter contingere per daemonum operationem.
Uno modo ut species quae sunt in imaginatione servatae operatione daemonum
ad organa sensuum fluant, sicut contingit in somno; et ideo quando
illae species contingunt organa sensus exterioris, videntur ac si essent res praesentes
extra, et actu sentirentur. Alius modus potest esse ex immutatione organorum,
quibus immutatis, fallitur sensus iudicium, sicut in eo qui habet gustum
corruptum, cui omnia videntur amara. Hoc autem facere possunt virtute quarumdam
rerum naturalium, sicut ad vaporationem cuiusdam fumi trabes domus
videntur serpentes, et multa experimenta huiusmodi inveniuntur.
Ad quintum dicendum, quod cogitationes cordium scire solius Dei est. Possunt
tamen Angeli aliquas earum coniicere ex signis corporalibus exterioribus, scilicet
ex immutatione vultus, sicut dicitur: «In vultu legitur hominis secreta voluntas»:
et ex motu cordis, sicut per qualitatem pulsus etiam a medicis passiones
animae cognoscuntur.
Ad sextum dicendum, quod mali Angeli cogitationes immittunt, ut prius dictum
est, illustrando phantasmata, ut secundum diversas eorum compositiones possint
novae intentiones ab eis accipi. Non tamen intellectus cogitur eas accipere:
quia praeter obiectum et potentiam cognoscentem, exigitur ad actualem cognitionem
intentio cognoscentis vel per sensum vel per intellectum. Sed boni
Angeli etiam directe in intellectum imprimere possunt: quia, secundum
Augustinum, operantur in intelligentias nostras miris quibusdam
modis. Hoc autem est inquantum lumen intellectus agentis nostri
|
|