Salimbene de Adam: Cronica

Pag 68


Deo. Item Prover. XXVIII: Qui coacervat divitias usuris et
fenore liberali, in pauperes congregat eas
.
Exemplum cuiusdam regis qui libenter amore Christi elemosinas faciebat,
cui Deus dedit thesauros absconditos.
Simile exemplum habetur in Longobardorum historia, tertio libro, XXXIIII
capitulo, circa finem libri.

Exemplum cuiusdam regis qui elemosinas faciebat.
Fuit quidam rex qui, volens facere secundum consilium
Domini, quo dicit, Mat. VI: Nolite thesauriçare vobis thesauros
in terra, ubi erugo et tinea demolitur et ubi fures effodiunt et furantur.
Thesauriçate autem vobis thesauros in celo, ubi neque erugo
neque tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur
, cepit
elemosinas largas facere et thesaurum suum cotidie pauperibus
larga manu tribuere. Quod etiam Ecclesiasticus docet, XXIX:
Perde pecuniam propter fratrem et amicum, et non abscondas illam
subter lapidem in perditionem. Pone thesaurum tuum in preceptis
Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum
. Cumque hoc faceret,
ceperunt pauperes ex diversis partibus supervenire, et thesaurus
deficere, quia, ut dicit Sapiens, Eccle. V: Ubi multe sunt opes,
multi et qui comedunt eas
, et Prover. XIII: Substantia festinata
minuetur; que autem paulatim colligitur manu multiplicabitur
.
Cepit igitur rex cogitare et sollicitus esse quid post hec daret
pauperibus, non solum pro honore suo conservando, verum etiam
pro pauperum inopia sublevanda. Et dum talibus cogitationibus
sollicitaretur cor suum, quadam die dixit militi secretario suo:
«Egrediamur nos duo tantum ad aliquem locum ubi spaciemur».
Cumque essent in nemore iuxta fontem, cepit rex cum milite
suo de hac materia habere sermonem, iuxta illud Prover. XXV:
Causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles.
Post hec accidit regi modicus somnus, et volens aliquantulum
dormire rogavit militem ut diligenter custodiret eum, donec
dormiret. Et dum dormiret rex, prospexit miles et vidit quod
bestíola quedam pulcherrima valde ex ore regis exibat, que totum

Torna all'inizio