Solutio III
Ad tertiam quaestionem dicendum, quod distinctio potentiarum attenditur
secundum diversas rationes: obiectum autem voluntatis est bonum secundum
rationem boni; unde cum ista ratio sit communis omnibus, non potest esse quod
appetitus rationis secundum diversas potentias distinguatur; et ideo in Christo
et in aliis hominibus est tantum una potentia voluntatis. Possunt autem esse
diversi respectus illius voluntatis, secundum quos invenitur aliquando distingui
voluntas rationis. Magister autem attendens ad naturam potentiae, voluntatem
rationis in Christo non distinguit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod «thélesis» secundum Damascenum est voluntas
naturalis, quae scilicet in modum naturae movetur in aliquid secundum
bonitatem absolutam in eo consideratam; «bùlesis» autem est appetitus rationalis,
qui movetur in aliquod bonum ex ordine alterius: et haec duo a Magistro
aliis nominibus dicuntur voluntas ut natura, et voluntas ut ratio: secundum
quae tamen non diversificatur potentia voluntatis: quia diversitas ista est ex eo
quod movemur in aliquid sine collatione, vel cum collatione. Conferre autem
non est per se voluntatis, sed rationis. Unde illa divisio voluntatis non est per
essentialia, sed per accidentalia: et propter hoc non sunt diversae potentiae,
sed una differens secundum respectum ipsius ad apprehensionem praecedentem,
quae potest esse cum collatione, vel sine collatione. Tamen utraque istarum
in Christo fuit, scilicet voluntas ut natura, quae est «thélesis» et voluntas
ut ratio, quae est «bùlesis».
Ad secundum dicendum, quod peccatum dicitur esse in ratione, non quia in
ipsa completur, sed in voluntate consequente rationem. Ratio autem superior et
inferior non sunt diversae potentiae: quia non distinguuntur secundum rationem
obiecti, ut in 2, dist. 24, quaest. 2, art. 2, dictum est; sed illa distinctio est
rationis secundum ordinem ad habitus diversos, secundum quod ex diversis
mediis ad idem procedit, scilicet rationibus temporalibus et aeternis. Medium
autem ex quo proceditur ad aliquid, pertinet ad rationem, non ad voluntatem:
unde quamvis in ratione faciat aliquam diversitatem vel distinctionem, saltem
per officia, in voluntate nullam distinctionem causat.
Ad tertium dicendum, quod obiectum intellectus est verum, cuius differentiae
sunt necessarium et contingens; non autem sunt differentiae boni inquantum
huiusmodi, quod est obiectum appetitus: et ideo necessarium et contingens
magis possunt diversificare intellectum quam voluntatem.
Ad quartum dicendum, quod obiectum appetitus sensibilis non est bonum simpliciter,
sed est bonum particulare: et quia aliam rationem particularis boni habet
delectabile et arduum; ideo penes has duas rationes boni dividitur appetitus sensibilis,
et non rationalis, qui habet pro obiecto bonum simpliciter; unde irascibilis
et concupiscibilis, non sunt humanae per essentiam, sed per participationem.
|
|