Salimbene de Adam: Cronica

Pag 568


De domino Philippo archiepiscopo Ravennate, quomodo artem nigromantie
adiscere voluit.
Post Gregorium de Monte Longo dominus Phylippus, Dei et
apostolica gratia ecclesie sancte Ravennatis archiepiscopus, apostolice
sedis legatus factus fuit. Qui de terminis legationis sue in
suis litteris ita scribit: «Ad hoc autem, ut nulli de legationis
nostre terminis scrupulus dubitationis surepat, noverint universi
quod in Aquilegiensi et Gradensi patriarchatibus, in Ragusiensi,
Ravennate, Mediolanensi et Ianuensi civitatibus et dyocesibus
ac provinciis nec non et generaliter in Lombardia,
Romaniola et Marchia Tervisina plene nobis legationis offitium
est conmissum». Fuit autem iste legatus de Tuscia
oriundus, de districtu civitatis Pistorii, et pauper scolaris ad
Toletanam urbem perexit, volens nigromantie artem adiscere.
Cumque sub quadam porticu quadam die in illa civitate sederet,
interrogavit eum quidam miles quid quereret. Qui cum se Lombardum
esse dixisset et causam, propter quam illuc iverat, ei
aperuisset, duxit eum ad quemdam magnum magistrum artis
illius capatum et senem et aspectu deformem, et recommendavit
eum sibi, rogans ut amore sui ipsum in arte sua diligenter
instrueret. Senex vero ille introduxit eum in cameram suam et
dedit ei librum unum et dixit ei: «Cum recessero a te, poteris hic
studere». Et recedens ab eo clausit hostium et cameram diligenti
clausura. Cum autem iuvenis iste legeret, subito apparuerunt
ibi demones sub specie et figura multiplici. Nam tota camera apparuit
plena muribus, murilegis, canibus et porcis, et per cameram
discurrebant illuc et illuc. Cum autem nichil diceret eis, subito
invenit se extra cameram in strata sedentem. Et superveniens
magister dixit ei: «Quid hic agis, fili?». Ille vero retulit magistro
que sibi acciderant. Qui introduxit eum iterum et sicut prius divertit
ab eo et hostium diligenter firmavit. Et cum legeret, apparuerunt
ei multi pueri et puelle per cameram discurrentes. Cum
autem nichil diceret eis, invenit se extra in via sedentem. Quod
videns magister suus dixit ei: «Vos Lombardi non estis pro arte
ista, et ideo dimittatis eam nobis Hyspanis, qui homines feroces

Torna all'inizio