Iohannes Berardi: Chronicon Casauriense

Pag 870


sororem habebat pulcherrimum et sapientem
nimis, quae auditu solo cognoscens mores luxuriosi
Malmazetti, mandavit ei clam quod si
vellet ad eam venire in convallem Castelli,
haberet cum eo familiare colloquium, et si
daret ei aliquem de suis Baronibus in maritum,
faceret quod ipse habere posset sine sui
laesione Castellum. Quod audiens Malmazettus
gratulabunde suscepit, et ad locum quem
ipsa posuerat cum paucis venit. Puella vero
fratri indicaverat promissionem adventus ejus,
qui armatus cum militibus, et turba peditum
secutus est puellam de longe, et inter dumeta
occulte assequi suosque. Puella venit ad eum,
et inter oscula lenibus verbis decipiens, fecit,
ut recumberet in sinu ejus. Pedissequa quam
secum duxerat tenebat in gremio suo pedes
ipsius, et dum puella cum lenone dulcibus alloquiis
frueretur, abra involvebat circa calcaria
longam camisiam, qua erat indutus, ut
cum tempus esset, et vellet consurgere, non
posset, quoniam foret impeditus. Frater puellae
videns eum in gremio procumbentem sororis,
cum armata equitum turba et peditum,
ad locum cucurrit, eumque jacentem nec valentem
cito consurgere comprehendit, ligavit,
et antequam a suis posset auxilium habere
in firmissima Castelli loca eum sub custodia
posuit. Barones audientes quia captus esse
Dei et hominum adversarius, unusquisque
ad ea loca, quae Malmazettus violenter ac
fraudolenter rapuerat, cucurrit, obsedit, obtinuit,
et tamdiu ipse in carcere jacuit clausus,
donec totam terram quam invaserat liberam
redderet; et ipse sicut decens erat, nudus
et pauper non in suo, sed in alieno vitam
miseram actitaret. Habebat septem filios
de uxore, quos omnes Comites et Duces proposuerat
in terra non sui sub brevi facere,
et quid de se existimaret si longius viveret satis
est ad cognoscendum facile. Verumtamen
Deus, quem ipse offenderat, et Beatus Clemens,
cujus domum subverterat, auro, et argento
spoliaverat, eum non permisit quod cupiebat
factis implere, immo fecit eum gravissima
torqueri infirmitate, qua ipse detentus occubuit:
et eodem anno quo mortuus est secuti
sunt eum moriendo quinque filii sui. Sicque
factum est, ut in Monasterio quod spoliaverat
haberet sepulturam, in eo loco ubi olim imago
Sancti Clementis stans depicta erat, in crypta
videlicet, quam Domnus Grimoaldus Abbas
ibidem ob ejus honorem construxit, atque depingere
fecit ante januam meridianae subditae
ipsius Ecclesiae.
1097.
Sane per idem tempus quidam Lieto, Presbyter
de Tocco, fecit chartam traditionis et
confirmarionis Piscariensi Monasterio de Ecclesia
Sancti Comitii per manus Grimoaldi
Abbatis, in anno Dominicae Incarnationis
MXCVII.
Satis laboravimus in relatione miseriarum
et desolationis Ecclesiae, in persecutione Ugonis
Malmazetti, et ejus dejectione, et quia
bonum Abbatem Dominus Ecclesiae suae contulit,
qui ad restaurationem ipsius multum laboraverit.
Postquam de morte adversarii quamvis
pauca referentes aliquantulum fatigati sumus,
quiescamus paululum, ut recreati sequentis
libri alacriori affectu sumamus exordium.
Explicit Liber quartus

Torna all'inizio