Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
iuxta Arpendon montem fluit, insignis Cimonis Atheniensium
ducis navali victoria et Phenicum atque Persarum
clade.
EUROTAS fluvius est Laconum sub ipsis Lacedemonie muris
currens. Huius ripe lauris abundant, et ideo Apollini sacrum
dicunt.
EUXINUS fluvius est Propontidis, quem ab Euxino mari in
quod effluit denominatum quidam volunt.
EXASINIS fluvius est Argivorum, quem aiunt in terris immergi
et iterum post exactum aliqualem cursum in publicum
reverti.
EXEMONTUS Mesie fluvius est.
EXRHODUS eque est Mesie fluvius.
FABARIS fluvius Sabinorum est, et corrupte Faber nuncupatur
a pluribus.
PHACELINUS Sycilie fluvius est Peloro iunctus et Diane templum
conterminus.
FANEUS Samnitum est fluvius, qui et Siris dicitur, Benevento
vicinus.
FARFARUS Syrie fluvius in radicibus Lybani montis emictitur
et per Anthiochiam fluens inde Syriaco miscetur mari apud Simeonis
portum.
FARMICAS fluvius est haud longe a Iulionopolitis.
PHASIS Colchorum fluvius est ingens, maxima deferens diu
navigia, quem in Monschis ortum aliqui dicunt, alii in Morcorum
montibus, et quidam a Garamante monte effusum;
cuius in marginibus oppida fuere plura et celeberrima, sed inter
cetera Tindaridaceum et Phasim. Ea in parte apud Ipsos et
Cyaos permaximi fluvii miscentur eidem; post hanc Surium,
apud quod et Surius fluvius influit. Recipit preterea Glaucum
et Absartum et Chobum e Caucaso descendentem. Tandem
post longissimum cursum ultra hostia Tanais in Pontum effluit.
Clarus quidem et aliis preter iam dicta insignis fluvius est. Penes
eum Phrixi templum fuit et lucus ob aureum vellus veteri
fabula celebratus. Medeam fugientem cun Iasone tulit et exilio
Sulmonensis Ovidii memorandus est. Aiunt insuper in eo
|
|