processionaliter ad alterum eat tabernaculum, eritque angelis
et hominibus delectabile spectaculum .” Factumque est ita .
Continuo advolat turba castrensis amans celebrare diem sollempnem
in condensis. Ordinatur populus in spaciosum circulum,
per cuius medium transeat chorus psallentium. Cumque
exit a tabernaculo cesar diademate redimitus, statim incipitur
a clero Veni, creator spiritus. Singulę vero nationes
secundum patrię ritum prorumpunt in vociferationem
in unitate patris et filii laudantes sanctum spiritum. Oritur
preterea ex omnibus castris stridor lituum clangorque tubarum,
quarum bombis atque tonitruis sarabaita cum suis
fiunt similes mortuis. Finita prohelempsi celebratur missa
cum suis melodiis sollempnissima iubilatione omnisque
populus per totum diem laudat deum in gaudio et exultatione.
Protinus auditum est in nationibus, quod rex Heinricus fecit
novam Romam ex tentoriis et papilionibus, ubi ad Prandellianorum
dedecus atque iniuriam disposuit novam curiam,
ex qua creavit novos centuriones, tribunos ac senatores, prefectum
et numenculatorem aliasque dignitates secundum antiqum
morem. Ibique sub sole et luna novo genere coronandi
|
|