Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

322


perrexit et inde Ianuam legatum misit, rogans Ianuenses ut
galeas sibi mitterent, cum quibus Ianuam venire posset et inde
in Franciam proficisci valeret. propter quod Ianuenses continuo
galeas armaverunt et dictum papam Gelasium Ianuam cum
gaudio deduxerunt. Pisani vero, e contrario, imperatori favebant
et Gelasio pape per omnia contrarij erant. iniuste autem et
irrationabiliter iste imperator contra papam Gelasium motus
fuit, quia imperator supra summum pontificem ius aliquod
non habet, sed pocius, e converso, summus pontifex supra
imperatorem iurisdicionem multam exercet, quia electum
examinat, examinatum confirmat. coronatur autem imperator
tribus coronis. primo enim coronatur corona argentea
Aquis Grani in regem Alamanie. secundo coronatur corona

Torna all'inizio