Iohannes Diaconus: Istoria Veneticorum

Pag 94


[Liber II]
[1.] Igitur dum apud eandem provintiam populorum multitudine permanerent, tribunis tantummodo maluerunt subesse. Unde factum est quo spatio centum quinquaginta annorum unoquoque anno ad huius officii fastigium sublimabant qui illorum causas examinis censura experiri satagerent. Et quoniam omnino patrios fines dolebant a barbaris possidere, maxima inter utrasque partes iurgia versabatur ita ut inter se vicissim molestias et depopulationes conferre decertarent.
[2.] Temporibus nempe imperatoris Anastasii et Liuprandi Langobardorum regis, omnes Venetici, una cum patriarcha et episcopis convenientes, communi consilio determinaverunt quod dehinc honorabilius esse sub ducibus quam sub tribunis manere. Cumque diu pertractarent quem illorum ad hanc dignitatem proveherent, tandem invenerunt peritissimum et illustrem virum, Paulitionem nomine, cui iusiurandi fidem dantes, eum apud Eraclianam civitatem ducem constituerunt. Qui tante fuerat temperantie ut equo moderamine suos diiudicaret. Cum Liuprando vero rege inconvulse pacis vinculum confirmavit; apud quem pacti statuta, que nunc inter Veneticorum et Longobardorum populum manent, impetravit. Fines etiam Civitatis nove, que actenus a Veneticis possidentur, iste cum eodem rege instituit, id est a Plave maiore, secundum quod designata loca discernuntur, usque in Plavisellam.
[3.] Anno incarnationis Domini DCCXVII Christoforus patriarcha ex hac luce migravit. Huic successit Donatus.
Circa hec tempora Deusdedi Torcellensis episcopus, qui ecclesiam rexerat annos XX et IIII, ex hac luce migravit; cui successit Honoratus episcopus.
[4.] Theodosius anno I. Hic electus est imperatorem, Anastasium apud Niceam gravi prelio vicit datoque sibi sacramento clericum fieri ac presbiterum fecit

Torna all'inizio