Landulphus Senior: Historia Mediolanensis

Pag 77


nefandissimo accusatus et convictus ante Guidonem, astantibus sacerdotibus huius urbis
multis, et partim quia urbani sacerdotes forenses togatos urbem intrare minime consentiebant,
et ecclesias civiles illis habere nisi per tonsuram non permittebant, per omnia
occasionem quaerebat qualiter omnes sacerdotes ab uxoribus, populi virtutem sollicitando,
removeret. Qui mala pro bonis reddens, non divino sed spiritu agebatur humano. Igitur
cum horum animos ac voluntates quibusdam experimentis Anselmus vidisset satisque
cognovisset, in tempestae noctis silentio secrete ad se convocari praecepit. Quibus advocatis,
aliquantulum illis congratulans, quorumdam clericorum superbiam ac mala acta, e
quibus sese reminisci poterat, ut ipsos inflammaret ac inflammati arderent, primo aperuit,
postea vero multis insertis sermonibus animavit, quatenus omnes sacerdotes suis
iussibus suisque consiliis ab uxoribus summo cum dedecore separarentur. Quo audito
Arialdus et Landulfus laetabundi conscilio rimato, non tandum omnino a Deo donato, sed
a malignantium iniquitatum fonte derivato, non Dei amore, sed invidia et odio onerato,
non misericordia, sed ira et ambitione et vesania detestabili suffulto, ut postea apparuit
et visum est in aperto, sub iureiurando constricti mutuo firmaverunt, quatenus sacerdotes
omnes et levitas a die illa et deinceps uxorem habere non paterentur, et sollicite ac
manifeste, nec vitam nec mortem timentes, et omnium sacerdotum acta quae usque ad
id tempus egerant, quanti periculi sunt quantaeque iniquitatis, populo ac civibus universis
oberrare panderetur. Conscilio autem inito, Anselmus omnia suffragia, e quibus ipsos adiuvare
et sustentare posset, iureiurando illis pollicitus est. Et mane facto, insalutato
archiepiscopo, quem ipse Guido in sacerdotio consecraverat, occulte ut serpens ab urbe
recessit. His ita adunatis ac firmatis consciliis, Landulfus in urbe manens, omnes scolares
quos habere poterat, in iureiurando quod ipse fecerat constringens, modo privatim modo
publice circumveniebat. Arialdus vero suos quos regebat scolares in eodem iuramento
constringens, apud Varisium morabatur. Quae omnia Guidonem archiepiscopum minime
latuerunt. Vultu enim placido cotidie demensissimas calliditates illorum subridens parvipendebat.
O Deus, qui cuncta vides occulta cordium, scrutaris universa statera iusta,
qui coelum et terram clausa manu tenes atque metiris, et mare et abissum verbo disponis,
cui devote cunctae obediunt creaturae: viri isti in tam bonis rebus quod initium
habuerunt, quam intentionem? Si enim bona intentione bonaque voluntate hoc Dei placitum
inchoassent, qui est adiutor operis esset protector laboris, cum Deus non vult
coacta servitia, apostolo attestante. Cur isti obliti Dei euangelia, coniurationem detestabilem
terribilibus iuramentis in populo sub obtentu placiti Dei, quod postea pataliam
vocatum est, exercebant? An Deus suorum meritis a cordibus illorum abraserat euangelicum
praeceptum, quod usque hodie clamat dicens: Qui non iurat, non periurat; noli
iurare omnino neque per coelum neque per terram neque per capillum capitis tui, quia nec
potes facere unum album aut nigrum?
An ignorabatis doctoris doctrinam dicentis: Qui
non loquitur, non mentitur; sed de omni verbo otioso reddituri estis rationem?
Quod si
ita est, de quantis malis iuramentis ac malis verbis reddituri estis rationem! Si odio
aliquo fecistis, frustra laboratis, de quo per euangelium Dominus dicit: Tu habes trabem
in oculo tuo, et vis eicere festucam de oculo fratris tui? Ypocrita, eice primum trabem de
oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui.
Si ira vos operosos fecit,
videte quid dominus pastor et magister noster Ambrosius sanctus in libro de Ioseph
dicat: Ira saepe etiam innocentes in crimen adducit, quia dum iusto amplius irascimur et
volumus alienum coercere peccatum, graviora peccata committimus.
Ideo apostolus ait: Non
vos ipsos iudicantes karissimi, sed date locum irae,
et Dominus per euangelium: Qui irascitur
fratri suo, reus erit iudicio.
Unde Apostolus, Ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
6. (5.) Interea Arialdus cum apud Varisium moraretur, quadam die ex incorrupto, et
quasi furiosum cupiens seminare granum, quod male ventilando mondaverat, ecclesiae
gradum ascendens, per omnia sacerdotes diffamando, ut ab uxoribus male separarentur,
plebem verbis turpissimis rusticanorum commovendo obnixe operam dabat. Quod ut

Torna all'inizio