Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 764


ARTICULUS 4
Utrum anima Christi habuit omnipotentiam,
sicut et omnium scientiam
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod anima Christi habuit omnipotentiam, sicut et omnium scientiam.
Primo per hoc quod dicitur Matth. ult., 18: «Data est mihi omnis potestas
in caelo et in terra»; et loquitur secundum humanam naturam. Ergo secundum
humanam naturam habuit omnipotentiam.
2. Praeterea, Christus habuit omnium scientiam. Sed scientia est practica et speculativa.
Ergo et ipse habuit de omnibus rebus scientiam practicam. Sed scientia
practica est secundum quam aliquis scit facere aliquid, et potest facere: quia
scientia practica est causa rerum. Ergo anima Christi habuit omnipotentiam.
3. Praeterea, anima humana est imago Trinitatis per potentiam, voluntatem, et
scientiam. Sed anima Christi, inquantum fuit imago Dei, capax fuit omnis
scientiae. Ergo pari ratione omnipotentiae.
4. Praeterea, sicut potentia Dei est infinita, ita et scientia. Sed infinitas scientiae
non prohibet quin omnium scientia Christo communicata sit. Ergo nec infinitas
potentiae prohibet quin sibi omnipotentia communicata sit.
5. Praeterea, sicut in anima humana est possibilitas ad recipiendum omnia per
intellectum possibilem, quo est omnia fieri; ita est in ea possibilitas ad faciendum
omnia per intellectum agentem, quo est omnia facere. Sed Christo est communicata
omnium scientia, inquantum anima eius est receptiva omnium. Ergo
similiter debuit sibi communicari omnipotentia.
SED CONTRA, potentia habet rationem principii, ut dicitur in 5 Metaph..
Sed non potuit communicari animae Christi quod esset principium omnium:
quia sic esset primum principium, quod est solius Dei. Ergo non potuit communicari
omnipotentia.
Praeterea, per potentiam Dei, anima Christi conservatur in esse. Sed non potuit
sibi communicari ut ipsa seipsam conservaret in esse: quia sic non esset creatura.
Ergo non potuit sibi omnipotentia communicari.
Praeterea, nullius substantiae finitae est virtus activa infinita. Sed anima
Christi est substantia finita. Ergo non potuit sibi communicari infinita potentia,
quae est omnipotentia.

Torna all'inizio