Boncompagnus de Signa: V tabule salutationum

Pag 9


" C(elestinus) dilecto filio magistro G. salutem et apostolicam
benedictionem ". Et sic salutat omnes ecclesiasticos viros
mutatis nominibus dignitatum et propriis. Abbatissas et monachas
sic salutat: " C(elestinus) episcopus sicut supra dilecte
in Christo filie M. abbatisse sancti Barbatiani salutem et apostolicam
benedictionem ". Et nota quod imperatoribus, regibus,
imperatricibus, et reginis atque monasterialibus dicitur
" dilecto in Christo filio " vel " dilecte in Christo filie " et
non aliis. Principes, duces, comites, proceres et alios nobiles
viros salutat hoc modo: " C(elestinus) episcopus sicut supra
dilecto filio H(enrico) illustri duci Saxonie salutem et apostolicam
benedictionem ". Aliquem nobilem virum salutat hoc
modo: " C(elestinus) episcopus sicut supra dilecto filio A. de
Mucillo nobili viro salutem et apostolicam benedictionem ".
Et raro aliquem de his appellat " nobilem virum " in salutationibus
nisi hoc de speciali gratia procedat. Aliquam magnam
comitissam salutat hoc modo: " Dilecte filie comitisse
M. salutem et apostolicam benedictionem ". Consules civitatum
et omnes homines usque ad servos glebe salutat hoc
modo: " C(elestinus) episcopus sicut supra dilectis filiis consulibus
florentinis salutem et apostolicam benedictionem ".
Et sic potest dici " Petro Johanni Francisco Martinello salutem
et apostolicam benedictionem ". Cum autem contingerit
ipsum scribere interdictis aut excomunicatis vel his qui ceciderunt
in canonem late sententie, non salutabit eos, sed negabit
eis salutationem hoc modo: " C(elestinus) episcopus
sicut supra tarvisiensium consulibus et universo eiusdem civitatis
populo quod vobis salutationis alloquium non impendimus,
non de mea duritia sed de vestro promto procedit

Torna all'inizio