dixit:  Ero illorum Deus; et ipsi erunt mihi plebs ,  
nisi ego ero unde satientur? Ego ero quaecunque  
ab hominibus honeste desiderantur, et vita, et salus,  
et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et  
omnia bona. 
23. AMBROS.  Alioquin quid faciunt . Exemplo hoc,  
non factum illorum probat, sed fixam fidem in resurrectione  
ostendit. 
24. LANFR.  Pro mortuis . Pro mortuis dicit peccatis  
mortuos agentibus, sicut ad Hebraeos, fundamentum  
poenitentiae ab operibus mortuis. Dicit ergo: Si non  
est resurrectio mortuorum, quid facient qui per  
remissionem peccatorum suorum baptizantur in  
memoriam mortis et resurrectionis Christi, putantes  
quia et ipsi resurrecturi sint? Abnegaturi enim  
sunt baptismum, et mutaturi fidem, quod sacrilegum  
est. A quibusdam dicitur, et scriptum reperitur  
fuisse quosdam imperitos, qui baptizarentur  
pro his qui de hac vita sine baptismo commigrabant:  
putantes quia talis eorum baptismus prodesse  
posset his qui sine baptismo moriebantur, et  
ob hoc esse dictum:  Quid facient qui baptizantur  
pro mortuis?  Sed non est credendum ab auctoritate  
stultorum voluisse Apostolum probare, quod tantopere  
apud plurimos habebatur incertum. 
25.  Pro mortuis . Pro mortuis, id est, quasi mortuus. 
Baptismus enim figura est mortis. Nihil valet  
in baptismo figura mortis et resurrectionis, nisi  
futura esset post mortem vera corporum resurrectio.  
Sed non est inanis in Ecclesia constitutio  
talis. 
26.  Ut quid et baptizantur . Item, probat idem. Si,  
inquit, mortui non resurgunt, quid facient qui  
baptizantur pro mortuis? id est, nihil prodest baptizari,  
ut sit idem quod dicitur postea, si omnino  
mortui non resurgunt, ut quid baptizantur pro illis.  
vel ita: si nulli mortui resurgunt, nec baptizati  
mortui; et si baptizati mortui non resurgunt,  
ut quid baptizantur? Item, si mortui non resurgunt,  
ut quid et nos periclitamur omni hora? id est, frustra  
patimur quotidie pericula in spe resurrectionis.  
Item, si mortui non resurgunt quid mihi prodest  
quod pugnavi contra bestias Ephesi quantum homo  
potest? nihil. 
27. AMBROS.  Ut quid et nos . Dicendo et nos,  
discrevit personas, ostendens non catholicos esse  
qui pro mortuis baptizabantur.
  |  
  |