Petrus Damiani: Epistulae

Pag 373


Utrumque nimirum et virginem parere et aedificium ruere, homini
Deum ignoranti impossibile videbatur. At qui utrumque semper potuit,
sed diu intra providentiae suae secreta continuit, utrumque cum voluit,
per effectum operis congruo tempore declaravit.
Illud plane stupendum, quod nunc homines in aecclesiae gremio non
modo renati, sed etiam nati, tam audacter, tam inpudenter omnipotenti
Deo calumpniam impossibilitatis obiciunt, et protinus absorberi terreni
subsicivii voragine non pavescunt. Erubescat iam lingua frenetica, et quae
nescit esse facunda, discat esse vel muta. Nescit aedificationis augmenta
depromere, sciat saltim sine fidei destructione tacere. Alioquin abscidatur
sibi ferro praeputium per vindictam, nisi sibi frenum adhibeat per
silentii disciplinam. Ventilent questiones suas qui volunt iuxta modum et
ordinem disserendi, dum modo per ambages suas et scolaris infantiae
nenias contumeliam non inferant creatori, sciantque impossibilitatem
istam in ipsa rerum esse natura, et verborum ex arte procedentium consequentia,
non ad virtutem pertinere divinam, nichilque supernae maiestatis
evadere posse potentiam, ut dicatur iuxta solius naturae ordinem verborumque
conditionem, si est aliquid, quandiu est, non potest non esse, et si
fuit, non potest non fuisse, et si futurum est, non potest non futurum
esse. Alioquin contra ipsius naturalis proprietatis ordinem existendique
materiem, quid est quod Deus non possit evertere, quid est quod Deus
non valeat nova conditione creare? Discutiant itaque iuxta modulum suum
litterarum duntaxat, quibus adhuc indigent, elementa, nec altiora se usurpent
divina mysteria.
Philosophus quidam, dum siderum cursus stellarumque meatus
nocturno tempore rimaretur, in limosum repente lapsus est puteum. Cuius

Torna all'inizio