| 4. Praeterea, merces est finis eorum quae propter mercedem fiunt. Sed finis
 diligitur magis quam ea quae sunt ad finem. Si ergo Deus propter aliquam mercedem
 diligeretur, aliquid aliud magis diligeretur Deo; quod est contra rationem
 caritatis.
 5. Praeterea, sicut per caritatem homo adipiscitur praemium, ita etiam fugit
 poenam. Sed caritas expellit timorem poenae, maxime si sit perfecta. Ergo videtur
 quod etiam excludit intuitum mercedis.
 SED CONTRA, sicut dicitur in Glossa Matth. 1, spes generat caritatem.
 Sed spes est expectatio mercedis. Ergo caritas potest esse cum intuitu mercedis.
 Praeterea, Hebr. 11, dicitur de sanctis patribus, quod aspiciebant in remunerationem.
 Sed constat quod ipsi diligebant Deum ex caritate. Ergo dilectio Dei ex
 caritate compatitur intuitum mercedis.
 Praeterea, amicorum est quod quaerant invicem perfrui. Sed nihil aliud est
 merces nostra quam perfrui Deo, videndo ipsum. Ergo caritas non solum non
 excludit, sed etiam facit habere oculum ad mercedem.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod merces proprie dicitur praemium quod quis ex
 labore vel aliquo opere meretur. Praemium autem est quod alicui in bonum eius
 redditur; unde merces, inquantum huiusmodi, importat aliquid referibile per
 amorem ad id cui merces redditur: mercedem enim aliquis propter seipsum
 amat. Non tamen est de ratione mercedis quod sit intentionis finis: quia plerumque
 aliquis mercedem ex opere non quaerit, cui merces datur. Ea autem
 quae propter se aliquis diligit, vel sunt perfectiones illius formaliter, sicut sanitas,
 virtus, operatio, dilectio, et huiusmodi; vel sunt effectiva vel conservativa
 horum, aut contrariorum prohibitiva. Unde si aliquis amat aliquid extra se
 propter seipsum, illud potest dici merces, inquantum ex eo aliquid in ipso relinquitur
 vel conservatur.
 Sed, sicut supra dictum est, de ratione amicitiae est quod amicus sui gratia diligatur;
 unde amicus non habet in amicitia rationem mercedis, proprie loquendo,
 quamvis ea quae ex amico in nobis fiunt, rationem mercedis habere possint,
 sicut delectationes, et utilitates quas ex ipso amans consequitur, ratione quarum
 ipse amicus merces dicitur quasi causaliter, sicut dicitur Deus merces
 nostra ratione eorum quae ex ipso in nobis sunt.
 Patet ergo quod ponere mercedem aliquam finem amoris ex parte amati, est
 contra rationem amicitiae. Unde caritas per hunc modum oculum ad mercedem
 habere non potest: hoc enim esset Deum non ponere ultimum finem, sed bona
 quae ex ipso consequitur. Sed ponere mercedem esse finem amoris ex parte
 amantis, non tamen ultimum, prout scilicet ipse amor est quaedam operatio
 amantis, non est contra rationem amicitiae: quia ipsa amoris operatio cum sit
 | 
 |