| Ad tertium dicendum, quod quando materia est proportionata ad recipiendam
 actionem secundum virtutem agentis, tunc agens facit sibi simile in specie, et
 dicitur agens univocum: quando autem materia non est proportionata ad recipiendam
 actionem secundum virtutem agentis, servatur quidem aliqua similitudo
 effectus ad agentem, secundum quod dicit Dionysius quod
 habent causata causarum suarum contingentes imagines: et tamen non oportet
 eodem modo inveniri aliquid in causa quo est in effectu, sed eminentiori: et ita
 etiam calor aliquo modo est in sole, non quidem denominans ipsum, ut dicatur
 calidus formaliter, sed effective secundum virtutem calefaciendi, quae in eo est.
 Ad quartum dicendum, quod subtilitas et raritas non invenitur univoce in corporibus
 caelestibus et inferioribus, ut dicit Commentator in lib. de substantia
 orbis; unde ignis dicitur esse subtilissimum corporum secundum illam acceptionem
 qua subtilitas in inferioribus corporibus invenitur. Tamen auctoritates
 ex exemplis sumptae parum cogunt.
 ARTICULUS 3
 Utrum motus caeli sit ab intelligentia.
 Ad tertium sic proceditur.
 1. VIDETUR quod motus caeli non sit ab anima, vel intelligentia. Motus enim
 caeli est motus naturalis, ut in 1 Caeli et Mund. dicit Philosophus.
 Sed motus naturalis est cuius principium est forma corporis naturalis. Ergo
 videtur quod motus caeli sit a forma naturali eius, et non ab aliquo movente per
 apprehensionem.
 2. Praeterea, omnis motus ab anima est cum labore et poena, ut in 2 Cael. et
 Mund. dicitur. Sed motus caeli non est huiusmodi: quia non posset esse
 continuus et uniformis. Ergo non movetur ab anima.
 3. Praeterea, anima intellectiva non coniungitur corpori nisi mediante sensitivo
 et nutritivo, ut patet ex comparatione partium animae ad species figurarum in
 2 de Anima. Sed corpora caelestia non possunt habere animam sensitivam
 vel nutritivam: quia non habent corpus complexionatum, quale exigitur
 ut sit instrumentum operationum animae vegetativae et sensitivae. Ergo videtur
 quod nec ab anima intellectiva moveri possit.
 4. Praeterea, omne corpus motum ab anima, habet dextrum et sinistrum, et
 alias differentias positionis. Sed corpus caeleste cum sit totum uniforme, non
 habet huiusmodi diversitatem in partibus. Ergo videtur quod non possit esse
 motum ab anima.
 | 
 |