Per supradicta patet quod isti duo Ordines debent habere famulos
sibi servientes, qui clericis non equentur. Per hoc autem quod
sequitur: Alienigena non miscebitur vobis et cet. usque ibi: Si
quis extremus accesserit, occidetur, datur intelligi quod Ghirardinus
Segalellus cum suis Apostolis non debet se intromittere de offitio
istorum duorum Ordinum, quoniam isti sunt illi duo Ordines
qui prefigurati in Ieremia fuerunt sub nomine piscatorum et venatorum,
sicut abbas Ioachym dilucidavit aperte.
Nota quod in piscatoribus intelliguntur fratres Minores, in venatoribus
Predicatores.
Dicit enim Dominus per Iere. XVI: Ecce ego mittam piscatores
multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Ad litteram, quando
Christus venit in mundum natus de Virgine, piscatores elegit,
quos misit. De quibus dicitur, Mat. IIII: Erant enim piscatores,
et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Et statim sequitur ibidem de vocatione aliorum duorum fratrum,
scilicet Iacobi Zebedei et Iohannis, qui piscatores similiter erant.
Sequitur in Ieremia: Et post hec mittam eis multos venatores, et
venabuntur eos de omni monte et de omni colle et de cavernis petrarum,
quia oculi mei super omnes vias eorum. Salva expositione
abbatis Iohachym, quam non legi multi sunt anni, videtur michi
quod ista particula ultima, in qua de venatoribus agitur, Ordini
magis congruat sancti Dominici quam sancti Francisci, non solum
quia in Esau significatus fuit Ordo ille, qui fuit vir venator et
qui filias Heth accepit uxores, scientias scilicet seculares, sicut
predictus abbas exponit, verum etiam quia magis ad exteriora
egreditur ad venandum animas hominum de omni monte et de
omni colle et de cavernis petrarum, quamvis et alter Ordo hec eadem
faciat, maxime in partibus ultramontanis. Nam in Ytalia excusant
se, si non egrediuntur, pro eo quod milites et potentes et
nobiles in civitatibus habitant; et in villis et castris heremitoria
habent, in quibus fratres Minores habitant, qui satisfacere secularibus
possunt.
|
|