Rangerius Lucensis: Vita metrica Anselmi Lucensis episcopi

4,1

vv. 5763-5848


Interea vinctis Henricus in agmina Tuscis
Aggreditur Romam castraque constituit
Haud procul a muris et Petri sede sacrata
Explorans aditus pervigil atque vagus.
Romani primo rerum novitate moventur
Et metuunt Tusco cum grege Teutonicos.
Teutonici frendunt et vix humana locuntur,
Et facit horrorem mentibus ipse sonus
Barbarici motus; longa experientia rerum,
Insolitas armis solvit ubique manus.
Et quamvis famae non est par copia rerum,
Quod minus est, fingit multiplicatque timor.
Omnia magna putant, diffidunt, debilitantur,
Iamque in Gregorium mussitat omnis homo.
Ut tamen armari semel est audacia nata,
Ardescunt animis pro pietate magis
Paulatimque novas vires hostemque probando
Ad veterem formam restituere suos.
Muros excubiis et portas robore vallant,
Ac velut Annibali cuncta quieta negant.
Gregorius, Christi servus doctorque fidelis,
Non cessat vitae verba docere suos.
«Nostis», ait, «fratres, quia conversatio nostra
Non est Gallorum regibus ad placitum
Et doctrina malos offendit; non tamen esse
Debemus taciti sive tacenda loqui.
Ecce furit dirus et muros obsidet hostis
Et gladio nostras tollere vult animas.
Quid facimus? Mutare libet preconia nostra
Atque metu mortis verba profana loqui?
Si querit nostro gladium maculare cruore
Et verbum vitae non magis opprimere,
Non metuo, non impedio. Si vero profanus
In Christum saevit, ipse resistat ei.
Et vos, qui Christum mecum debetis amare,
Hanc impollutam semper habete domum.
Heu, iterum Nero Petrum crucifigere querit,
Et ludit miserum Symon avarus eum.
Sed Paulus vigilat, Petrusque fideliter orat,
Et de sublimi prorsus utrumque trahit.
Quod si peccati tanta est offensio nostri,
Ut tollat populum perfidus atque locum,
Dum fidei murus solita compagine constet,
De tali dampno non moveatur homo.
Corpora mors tollit, dissolvit membra senectus,
Per varios casus diviciae pereunt.
Si peritura brevi non sunt vehementer amanda,
Quod nescit lapsum temporis, illud amem.
Roma fuit regum dominans et maxima rerum,
Adversis crescens, prosperitate ruit.
Quae vectigales sibi fecerat undique reges,
Cessit diviciis luxuriisque suis.
Nunc servit, nunc mesta iacet virtutis et artis
Inmemor et priscae strenuitatis egens.
Et, quod deterius, gaudet sic esse subacta
Iamque iugum paciens dedecus eius amat.
Sed nos haec sinimus; nulli sua iura negamus,
At Petri sedem non damus atque fidem.
Nec sinimus solvi doctrinam pontificalem,
Ut rex pontificem se putet atque Deum,
Sufficiat regi regalia iura tenere,
Et de milicia vivat agatque sua.
Pontifices illi non debent esse subacti,
Plus est imperio pontificalis honor.
Quid pastoralis baculus, quid et anulus illi?
Non sunt officii signa verenda sacri?
Denique quid restat? Cur non et cetera tolli?
Cur non et tondet et signa sacra facit?
Nunc indignatur et non facienda minatur,
Quod sacrum limen tangere non sinimus;
Et nos contempnit et spreto principe Petro
Sublimavit eum, quem Petrus exposuit.
Quin imo miserum pessumdedit et sibi fossam
Fodit, et in laqueum pronus uterque ruit.
Nos autem Petro confidimus aut magis illi,
Per quem stat Petri non violata fides.
Et quamvis Sathanas granum cribrare petivit,
Iam non deficiat Petrus et archa Petri.
Archa Petri doctrina Petri, quo praemonitore
Fundamenta manent catholicae fidei;
Quae non defficiet, sed adhuc conversio fiet,
Et faciet versus omnia stare Petrus.
Interea, fratres, vigilemus, sicut oportet,
Ut, quando veniet sponsus et inveniet
Pervigiles, tollat et lucis in atria ducat
Et cum dilecto conferat esse Petro».



5765




5770




5775




5780




5785




5790




5795




5800




5805




5810




5815




5820




5825




5830




5835




5840




5845


Torna all'inizio