libri constitutionibus habetur ita: Longi temporis praescriptio his, qui bona fide
coeptam possessionem nec interruptam inquietudine litis tenuerunt, patrocinari solet .
Et item inter caeteras: Diuturnitate possessionis partam securitatem maleficium alterius
turbare non potest . Intellexistis igitur, quanta fraude extremae monachus dementiae
contra leges pro vobis ipsis conditas violenter contendere vobis persuasit? Nempe
cum in iudicio diuturnam regni possessionem nullatenus inquietare possetis, armis eam
iusto possessori turbatis. Abolitis enim legibus, nonne parum vivere a brutis animalibus
redarguimur? Quorum cum par vita sit, nullum est superius nec in pascuis
pascendo proprium obtinet locum. Sed cum sitis, Saxones, prudentes viri, rationis
amici, non est tutum committere vos nautae, qui portum capere navigando sine remis
contendere?Quis enim ab insania eius non abhorreat, qui sine legibus
contra legem praedicat imperatores et reges progenitos a se heredes regni habere
non posse? Consules olim non poterant, sed imperatoribus et regibus haec semper
licentia fuit. Ut de multis pauca commemorem, Octavianus Caesar, qui Tyberium privignum
suum regni heredem constituit, poteratne filium instituere, si filium haberet?
Quid? Tyberius, qui cum filii sui Drusi filium regni heredem habere voluisset, Caium
Caligulam fratris sui filium errando heredem instituit. Unde Iosephus in historia refert
dicens: Tyberius autem, ut vidit Caium, tunc primum intellexit maiestatis supernae
potentiam, et quod non sit in hominum potestate de imperii constitutione decernere .
Attendite itaque, Saxones, quam manifeste declaratum sit in I[ldebrandi] monachi et
vestra potestate non esse de regno H[enrico] regi divinitus dato decernere. Quocirca
divino nutu regnorum ordinationem fieri nulli dubium esse constat. Sed ut ad incepta
redeam, quis nescit Constantinum imperatorem regna filiis testamento divisa reliquisse?
Gratianus autem, qui Theodosium regni consortem fecerat, poteratne filium, si haberet,
regni heredem facere? Ut antiquis omissis ad nostros veniam, legitur ad Carolum
regni gubernaculum pro sanctae Romanae ecclesiae totiusque Italiae defensione delatum,
qui hostem Italia expulit, regnum post mortem filio suo in pace reliquit. Qui
ante obitum suum inter filios regnum divisit, quibus autem pro divisione regni non
fraterne dissidentibus, apostolicus pacem reformare per nuntios suos studiose curavit,
quatinus apostolicam sedem pacis, non belli auctorem semper esse debere monstraret.
Deinde aliquanto tempore devoluto, iterum pro defensione Italiae summa rerum mandata
Othoni cognoscitur. Nam in gestis illius ita scriptum reperitur: Tempore igitur,
quo piissimus rex Otto Romae unctionem suscepit imperii, residente in synodo [summo]
et universali papa domino Iohanne etc. Huic vero dispensatione divina in regno filius,
filio nepos successit. At tandem his in regno fatali sorte consumtis, eadem divina
ordinatione imperii dignitas ad H[enrici] regis parentes et ad ipsum devoluta comprobatur.
Sed quis unquam imperatorum pro Italiae defensione maiori honore, maiori
gloria, maiori laude dignus habetur quam Henrici regis genitores cum ipso, quorum
potentia et nutu nec aliquis in Italia, ut ita dicam, ausus apparere fuerat hostis, nisi
I[ldebrandus] monachus, hostis legum, hostis pacis, totius christianitatis hostis, aut quem
ipse contra imperii maiestatem subdole fovendo nutrierat. Audistis igitur, Saxones,
legibus consuetudineque legibus consona H[enricum] regem iustissimum regni esse
|
1
5
10
15
20
25
30
35
40
|