Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 187


septemque mensibus regnum optenuit, iam aetate maturus huius vitae cursum explevit;
corpusque eius in basilica beati Adriani martyris, ubi et eius genitor requiescit, sepultum
est. Fuit autem vir multae sapientiae, consilio sagax, pius admodum et pacis
amator, belli praepotens, delinquentibus clemens, castus, pudicus, orator pervigil, elemosinis
largus, litterarum quidem ignarus, sed philosophis aequandus, nutritor gentis,
legum augmentator. Hic initio regni sui Baioariorum plurima castra cepit, plus semper
orationibus quam armis fidens, maxima semper cura Francorum Avarumque pacem
custodiens.
FINIT LIBER SEXTUS

Torna all'inizio