Anselmus Cantuariensis: Proslogion

108


illa, quae de tanta opulentia tui procedit! Influat in me, quae profluit de
te! Parce per clementiam, ne ulciscaris per iustitiam! Nam etsi difficile sit
intelligere, quomodo misericordia tua non absit a tua iustitia, necessarium
tamen est credere, quia nequaquam adversatur iustitiae quod exundat ex
bonitate, quae nulla est sine iustitia, immo vere concordat iustitiae. Nempe
si misericors es quia es summe bonus, et summe bonus non es nisi quia
es summe iustus: vere idcirco es misericors, quia summe iustus es.
Adiuva me, iuste et misericors deus, cuius lucem quaero, adiuva me, ut
intelligam quod dico. Vere ergo ideo misericors es, quia iustus.
Ergone misericordia tua nascitur ex iustitia tua? Ergone parcis malis
ex iustitia? Si sic est, domine, si sic est, doce me quomodo est. An quia
iustum est te sic esse bonum, ut nequeas intelligi melior, et sic potenter
operari, ut non possis cogitari potentius? Quid enim hoc iustius? Hoc
utique non fieret, si esses bonus tantum retribuendo et non parcendo, et
si faceres de non bonis tantum bonos, et non etiam de malis. Hoc itaque
modo iustum est ut parcas malis, et ut facias bonos de malis. Denique
quod non iuste fit, non debet fieri; et quod non debet fieri, iniuste fit.
Si ergo non iuste malis misereris, non debes misereri: et si non debes
misereri, iniuste misereris. Quod si nefas est dicere, fas est credere te
iuste misereri malis.
Capitulum X.
Quomodo iuste puniat et iuste parcat malis.
Sed et iustum est, ut malos punias. Quid namque iustius, quam ut
boni bona et mali mala recipiant? Quomodo ergo et iustum est ut malos
punias, et iustum est ut malis parcas?
An alio modo iuste punis malos, et alio modo iuste parcis malis?
Cum enim punis malos, iustum est, quia illorum meritis convenit; cum
vero parcis malis, iustum est, non quia illorum meritis, sed quia bonitati

Torna all'inizio