Quiscula, vel merula, phasianus, ortygometra
Et perdix, frigellus, orex, tremulus, amarellus
Aucha petit bacchum mortua, viva lacum.
Aucha sitit coum mensis, campis acheloum.
O fluvialis anas, quanta dulcedine manas!
Si mihi cavissem, gulae si fraena dedissem,
Febres quartanas non revocasset anas.
§ 7. Pisces. - Si pisces molles sunt, magno corpore tolles,
Si pisces duri, parvi sunt plus valituri:
In venerem impellunt pisces, atque omnia Salsa
Hinc est quod pelago dicitur orta Venus,
Lucius et perca, saxaulis et albica, tinca
Gornus, plagitia, cum carpa, galbio, truta.
Grata dabunt pisces hi prae reliquis alimenta.
Vocibus anguillae nimis obsunt si comedantur
Qui physicam non ignorant hoc testificantur.
Caseus, anguilla mortis cibus ille vel illa
Vel cui, vel quibus est ille, vel illa cibus
Ni tu saepe bibas et rebibendo bibas.
Percutitur lepra qui manducat insimul ista.
Non nocet anguilla vino si mergitur illa,
Carnes propositae piscibus tibi sunt evitandae;
Si comedas pisces, cestosae sintque squamosae,
Tractae super aquam mundam, claramque, petrosam,
Et sint bulliti vino cum petroselino.
§ 8. Ova. - Si sumas ovum, molle sit atque novum.
Filia consulti iubet hoc pro lege teneri,
Quod bona sunt ova candida, longa, nova,
Haec tria sunt norma, vernalia sunt meliora.
Post ovum bibam medico clam surripio poenam.
§ 9. Lac. - Lac ethicis sanum: caprinum post chamaelinum;
Postque iumentinum chamaelinum et post asininum;
Ac nutritivum plus omnibus est asininum.
Plus nutritivum vaccinum sic et ovinum.
Si febriat, caput et doleat, non est bene sanum.
§ 10. Butyrum. - Lenit et humectat, solvit sine febre butyrum.
|
345
350
355
360
365
370
375
|