Richardus Venusinus: De Paulino et Polla

Pag 120


"Vase bono bonus exit odor: sapientis ab ore
Non manare nisi provida verba solent.
Ut requies fessum recreat, potus sitientem,
Dulcia sic pectus famina vestra meum.
Ausculto miranda tamen quia denarium tu
Commendas, rectum qui violare solet.
Huius avaritia virtus corrumpitur omnis,
Non peior clades moribus esse potest;
Huius avaritia monachus periurus habetur,
Iuratus proprium nil retinere sibi;
Huius avaritia iudex discedit ab equo,
Sepe reos solvens innocuosque ligans;
Huius avaritia testis non testificatur
Quod debet: dicit pessima, vera tacet.
Denario castella simul produntur et urbes,
Denario falli sepe puella solet;
Denario quondam qui non erat efficitur fur,
Et bonus ante nimis incipit esse malus;
Denario sedes maculatur pontificalis,
Cum non ex meritis, sed magis ere datur.

Torna all'inizio