Matthaeus de libris: Summa dictaminis

316


ad studium sub spe vestra me transtuli, mee memorie nuntius ad vestre provisionis hostium non pulsarit. De quo tanto vehementius causam admirationis
assumo, quanto pre ceteris huius mundi securius in paternitatis
vestre gremio mea fidutia requiescit. Igitur vestram renovate memoriam, solventes necessaria subventione promissum, ut si spes mea sumpta
de vobis elangueat, vestre subventionis anthidoto liberetur, et quod incepi studium possim terminare decenter.
Responsiva. Ad ruborem nobis quomodolibet non accedit.
326. Archipresbiter ad capellanum suum quod provideat sibi in redditibus suis. Si
vestra nomina libraretis in debite considerationis.
Responsiva quod non possunt mittere, sed libenter mittent cum poterunt.
Cum voluntas impotentia prepeditur.
327. Invectiva contra quendam qui non respondit amico per litteras pluries requisitus. Cogito quod multiplicatarum precum hucusque suspendistis effectum,
ut forte suspensio gratior haberetur. Quod placet et
michi, quoniam res optata gratior esse solet. Verum cum huiusmodi gratitudini sufficere possit tempus elapsum, cumque concepta spes langueat
morose suspensionis occursu, quoniam est expectare species quasi mortis
amare, litteras vestras michi destinare velitis, ut cum illas plus quam
satis optaverim, meum reficiant animum famescentem.
Si tamen in arato litore porrecte preces esuriunt et hucusque
me laterem abluisse contigerit, iterato precibus preces non indignatus
effundo, quoniam percussa crebro saxa cavantur aquis, ut solicitationis
interne filiola cor patris obstinatum in lapidem frequentationis aqua
mollificet, ut per exauditionis vestre ianuam introducta postulatam sepius
patris gratiam assequatur.
Responsiva. Non sunt hucusque suspensa precamina.
328. Comune ad Comune quod fatiat restitui res ablatas civibus suis. Ex frequentibus vestrorum civium actibus.
Responsiva. Licet in iniuriis unius dumtaxat.
329. Super eodem. Si non difficulter in kalendario memorie.
Responsiva. In littere vestre mordentis assumptione.
330. Deprecatoria generalis. Ut accedat ad retributionem servitii.
Responsiva. Ut accedat ad gratitudinis premium.
331. Generalis. Ut subsequatur avidius gratiarum grata relatio.
Responsiva. Ad effectum petitionem tuam plenis affectibus.
332. Generalis. Pure dilectionis impendiis quam ad vos.
Responsiva. Acceptabile gerimus est et nostris desideriis optativum.
333. Petunt devoti a domino aliquid, et potest intelligi ad prelatos et barones et
dominos. Suggerente regula nostre devotionis inducimur.
Responsiva. Continue devotionis insignia multeque fidelitatis experimenta.
334. Comune ad Comune quod ordinet datium vel pedagium non auferri. Sicut per
librantes adequanda sunt pondera.
Responsiva. Nostros actus vestris nutibus conformare volentes.
335. Quidam ad patruum quod visitet eum litteris, excusans se quod intravit ordinem fratrum et postea exivit ante menses habita licentia exeundi, dicens
quod deceptus fuit suggestione quorundam. In admirationis digne
labor exilium.
Responsiva. Cum in illo magna creditur esse perfectio.

Torna all'inizio