vitae causam habere videtur; hoc enim in isto loco  
dicit [ f. , dicitur] ipse Salvator corporis hunc ordinem  
vir habet ad mulierem, eo quod, ut consistat,  
virum accipit. 
12. AUGUST. ( Tract . 15  in Evang. Joan ., t. IX.)  
 Mundans lavacro . Quid est baptismus? Lavacrum  
aquae in verbo. Tolle aquam, non est baptismus.  
Tolle verbum, non est baptismus. 
13. LANFR.  Lavacro aquae in verbo . Verbum vocat 
prolationem divinitatis, quae a baptizantibus super  
aquam profertur. 
14. AUGUST. 14. (lib.  De perfect. just. , c. 15, t. VII.)  
 Ut exhiberet ipse sibi . Tunc utique quando gloriosa;  
non enim modo in tantis malis, in tantis scandalis, in  
tanta permistione hominum pessimorum, in tantis  
opprobriis impiorum dicendum est eam esse  
gloriosam. 
15. AUGUST. ( Serm . 2  in monte , cap. 22.)  Non habentem  
 maculam . Non habentem maculam neque rugam,  
id est, mundam et simplicem. 
16. LANFR.  Qui suam uxorem diligit . Debent uxores 
diligere, quia seipsos a toto, id est, carnem  
suam: nam non debent habere (a contrario). Nemo  
enim, etc., a genere. 
17.  Nemo enim unquam . Probat quod viri corpora  
sua diligant. 
18.  Quia membra corporis ejus . Potest legi, corporis  
ejus constantis de carne et ossibus ejus, id est, de  
infirmis et firmis, vel de carne et ossibus ejus sumus  
membra, eamdem carnem, et eadem ossa habentia,  
quae ipse habuit. 
19.  Propter hoc relinquet homo . Quia, inquit, nos  
sumus de carne et de ossibus ejus, propter hoc, sicut  
scriptum est in Genesi:  Relinquet , Verbum Patris  
qui futurus est homo,  Patrem , id est, non eamdem  
essentiam apparens, quia cum Patre permanet,  et   
 matrem , id est, Synagogam,  et adhaerebit uxori suae , 
id est. Ecclesiae. Sic autem dicitur sacramentum.  
Sed tamen quamvis de Christo dicitur, potest ad 
  |  
  |